{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 316","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 316","ref":"316","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/316","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/316","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/316.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Hoc vero convulsivum asthma differt omnino a suffocatione convulsiva hystericarum, quae non nisi spasmodica constrictione, ac veluti strangulatione summarum faucium, laryngis, atque phariugis nititur; & arctato laryngis canale, aeri sufficiens liberumque ad pulmones iter praescindit: cum in nostro adfectu transitus per arteriam asperam satis liber sit, & vitium in ipsis potius haereat pulmonibus, adeo ut nonnunquam sola inspiratio difficilis, exspiratio vero legitime succedat; testante casu in CONSVLT. MED. Tom. I. Sect. II. cas. 91. pag. 414. recensito. Discernere porro oportet asthma convulsivum, a catarrho suffocativo quippe qui cum vultus rubore, stertoreque stipatus paralytici quid involvit, & intra paucos dies solvitur; cum illud, stertore vacuum, ad morbos pertineat longos. Asthmatis incepturi notae optime ab ARETAEO Lib. III. c. XI. descriptae, haesunt: Gravitas pectoris, tarditas ad opus solitum, & ad aliud quodlibet gerendum, in cursu aut in acclivi itinere difficilis & aegra spiratio; raucescunt, ac tussiunt, flatus in praecordiis, atque eructationes praeter rationem excitantur, vigilant, noctuque parum & obscure incalescunt, nares acutas ad spirationem paratas habent. Si malum in pejus ruat, malae rubent, oculi prominent, veluti in his, qui strangulantur; stertunt, dum vigilant, multo magìs cum dormiunt; humida, obscura, sonoque carens vox est, multum & frigidum aerem cupiunt; sub dio ambulant, quaelibet enim domus, ipsis ad trahendum spiritum parva & angusta est. Brecti spirant; tanquam omni aere attracto potiri cupientes; prae aeris autem cupiditate & os aperiunt, patefaciuntque, tanquam eo ampliore indigentes. Ipsorum facies, praeter malas, quae rubent.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 315","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/315","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/315"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 317","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/317","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/317"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}