{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 326","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 326","ref":"326","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/326","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/326","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/326.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"Quando cordis polypus complicatur, quod plerumque sit, adintermittens sunt cordis palpitationes, & arteriarum pulsus. XIX. Est vero pectoris hydrops, fluctuatio & extravasatio lymphae atque seri in cavitate pectoris; & sequentem in modum generatur. Extimam pulmonum tunicam copiosissimis vasis lymphaticis refertam esse, eleganter describit ae delineat clarissimus NVCKIVS in adenogr. curios. pag. 141. Haecce vasa non minus, quam reliqua lymphatica, pectus multis in locis obsidentia revehunt laticem suum ad ductum thoracicum, ut ex hoc per venam subclaviam atque cavam ad dextrum cordis feratur ventriculum. Quando vero huic lymphae itineri obex ponitur, ut ad ductum illum pertingere nequeat; vasa lymphatica nimium infarciuntur, tandemque ultra sphaeram elasticitatis distenta, rumpuntur, laticemque in cavum effundunt pectoris. Quum igitur spasmodicae partium spirationi dicatarum, maximeque pulmonum stricturae, quae asthma convulsivum producunt, cohibeant ac remorentur lymphae ad ductum thoracicum iter: facile patet, qua ratione tandem hydropem pectoris pariant. Haec vicissim aquarum in pectore collectio, dum totam thoracis replet cavitatem, & septum quoque adgravat transversum; nullum pulmonibus sese expandendi spatium relinquit, ideoque & sanguinis, & acris in illos ingressum, ac liberum circuitum remorando, asthma inducit suffocativum; quia nimirum suffocando tandem jugulat miseros. Interim extravasata haec aqua, innatantes ipsi pulmones non modo colliquat; verum etiam mora temporis acrior reddita, eos arrodit, ac putredine fere consumit, adnotante HARDERO Lib. I. obs. 51. pag. 217.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 325","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/325","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/325"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 327","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/327","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/327"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}