{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 373","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 373","ref":"373","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/373","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/373","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/373.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Sed quum hi membranacei ductus, ad spirationis negotium soli haud sufficiant, ipsi tamen 3) cum reliquis partibus, quae ad peragendam hanc functionem concurrunt, veluti sunt pulmones, pleura, septum transversum, musculi intercostales, & abdominis &c. tam arctissimo fruuntur consensu, ut fere sit impossibile, quin agente una parte, omnes simul agere incipiant. His recte se habentibus, secundum naturam fit respiratio: ubi vero cunque unicum dictorum momentorum a naturali statu recessit, eadem statim laeditur ac pervertitur. Mittimus reliqua spirandi vitia, & de solajam tussi loquimur, quae nunquam non dictorum canalium pnevmoVix pronicorum praeternaturali constitutione absolvitur. fecto dubito, quin, quod in ventriculo est vomitus, id in bronchiis tussim, i. e. inversum eorum motum tonicum esse dicerem. Namque haec mihi tussis est idea, quod sub ea bronchiales ductus ab infima ad superiorem partem vehementius constricti, contentum acrem cum impetu, & celeritate sursum agant; insimul peregrini quidpiam expulsuri. Quum autem his male affectis; teliquas quoque pectoris partes spirationi tributas, & quae cum his porro arctiori nexu coharent, in saevorum motuum societatem, vi intimioris consensus rapi oporteat: facile patet, cur in tussi, tanquam praeternaturali exspiratione, quo ea est vehementior, eo quoque violentius totum pectus, totum abdomen, quin & totum corpus concutiatur. Vicissim autem ob eandem harmoniam saepissime fit, ut, si septum transversum, ventriculus, oesophagus, nervi praecordiales, & qui ab illis dependent, vel etiam membrana narium pituitaria, a quacunque caussa vellicentur; affecta simul fistula aerea, tussim post se trahant.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 372","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/372","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/372"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 374","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/374","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/374"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}