{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 4-4","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 4-4","ref":"4-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/4-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/4-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/4-4.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"Mirum certe videri potest, quod saepe tam brevi tempore ejusmodi perniciosa, atque praesentem interitum minitantia symptomata cessent, & intermittant; adeo, ut quae pridie moriturae videbantur, nunc sanitate integta frui censeantur. Accidit vero nonnunquam, ut perseverantibus symptomatibus pro mortuis habitae, sepulchro destinatae, imo sepultae fuerint: sed mors in hystericis semper vel epileptico, vel apoplectico contingit insultu. Tradita hac pleniori saevissimi hujus morbi historia; facilius erit, ejusdem a malo hypochondriaco docere differentiam. Quamvis enim horum affectuum symptomata, inter se similia ac utrique valde communia deprehendantur, testante utriusque historia, quae ratione posterioris mali sequenti Capite explicabitur: attamen plura adhuc restant, quae cuivis propria, insignem illorum testantur discrepantiam. Namque morbus hypochondriacus est longissimus, atque diuturnam semper exposcit curationem: at hysterica passione gravidas, puerperas, viduas, sanguine turgentes, post gravem animi motum, vel virgines post repentinam fluxus menstrui suppressionem, saepenumero gravissime infestari; ab ea tamen per rectam medendi rationem ita vindicari, ut nunquam revertatur, experientia docemur. Hac porro subito, vehementer, & ex improviso miseras haud raro adoritur, ut omni sensu ac motu privatae, repente in terram concidant; quod in hypochondriacis non animadvertitur. Atque etiam peculiare illud hystericae habent, quod maxima symptomatum vehementia, si sensuum mentisque functio intercipitur, vel solo pennarum accensarum suffitu, naribus admoto celeriter diminui, quin & tolli possit. Praeterea in paroxysmis hystericis, musculi abdominis vi spasmorum introrsum contrahuntur, & umbilicus pro fundius retrahitur: cum in hypochondriacis venter potius extrorsum distendatur.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 3-2","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/3-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/3-2"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 5-4","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/5-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/5-4"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}