{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 473-2","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 473-2","ref":"473-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/473-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/473-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/473-2.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"Videbatur enim ipsi tuberculum quoddam fauces obsidere, ac ciborum descensum remorari; quod tamen & per intervalla duntaxat, & non eodem semper sensit loco, dum modo in pharynge, modo in media, modo infima oesophagi regione haerere observabatur. Juncti erant ructus, qui ex ventriculo ascendentes, & ad hoc sic dictum tuberculum pertingentes, statim recidebant, neque eructari poterant, denique assidua vexabat nausea. Accitus medicus, spasmum subesse ratus, propinavit interne potiunculam laxantem, & cremorem hordei cum oleo amygdalarum dulcium potari jussit: externe cataplasma emolliens, atque discutiens, & linimentum ex balsamo vitae nostro, & spiritu vini adplicuit. Nec irritus horum fuit effectus, siquidem non solum omnibus liquidis liberum reddebatur iter; verum etiam, postquam absque ulla tussi, insignis viscidae pituitae copia vomitu excernebatur; & tuberculi sensatio, & nausea, & ructuum molestia evanescebant. Neque vero minus folidiores cibi adhuc subsistebant, & demum molesta oesophagi constrictio iterum accedebat; cujus adeo conscia erat aegrota, ut non solum clarissime sentiret, num oesophagus constrictus, anne relaxatus fuerit; sed quoque evidenter perciperet, ipsum post assumtos tepidiores potus relaxari: Es komt ihr vor, als wenn sich eine Falte aufthaͤte. haec adflictio cum copiosissima muci viscidi exscreatione, oris perpetua amaritie, & colli, dorsique magno dolore pertinacissime inhaesit; donec adhibitis ex meo consilio, interne aquis Sedlicensibus, & clixirio viscerali, Egranis, externe balsamo vitae adplicato fuerit debellata. EpicriQuemadmodum omnis spasmus vel in uno loco fixus, stabilis, ac rigidus est, vel per totum membrum decurrit: ita hoc praesertim in oesophago observamus.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 474","label":"OBSERVATIO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/474","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/474"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 476","label":"OBSERVATIO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/476","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/476"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}