{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 479","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 479","ref":"479","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/479","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/479","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/479.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"Priores duae caussae prorsus a veritate sunt alienae; ut enim alia momenta, ipsis contraria taceam, vel id eas refellit, quod malum per intervalla revertatur. Tertia est tantum remota; cui in acceptis ferenda proxima, quam non aliam subesse judico, quam spasmum oesophagi pertinacem. 2) Testantur hunc cuncta symptomata. Primum quidem subsistentia ciborum in gula, potuum calidorum liber transitus, constrictionis remissio, & a frigore revocatio, dolor inter scapulas, sensatio tuberculi in gula, extremorum frigus, corporis tremor &c. Notabile est, ructus solvisse constrictionem gulae. Dum enim haec in uno loco pertinax inhaeret, ac fixa est; ructus vero non nisi inverso motu peristaltico totius canalis absolvitur; facile patet, cur illa strictura vehementiori existente, & singultiendi, & ructus emittendi potentia fuerit prohibita; item cur si ructuosi motus major vis fuit, haec resistentiam fixioris stricturae superaverit. Cum hic affectus & huic similes fomitem & materialem suam, a qua progignuntur, caussam potissimum in ventriculo, sive potius duodeno stabulantem habeant; videlicet vitiosorum & crudorum acido biliosorum humorum faburram, qui continuo pravas exhalationes in superjacentes nervosas partes emittunt; curandi methodum ego ita instituere solitus sum, ut pulvere absorbente & salino detersivo, leniterque nitroso, convenienti dosi & tempore, praemisso vel blandiori emetico ex radice ipecacuanhae, vel pilulis, quae ex nostris polychrestis & extracto panchymagogo Cr. compositae sunt, excretionem sufficientem materiae peccantis promoveam, & demum convenientibus stomachicis roborantibus, digestionis negotium in meliorem & naturalem statum reducere annitar. Quae remediorum genera si intentioni minus respondeant, quod sit, quando hypochondriaca vel hysterica sic dicta passio hujus morbi fundamentum est; tunc omnino ad validiora, usum videlicet aquarum thermalium vel acidularum, ad balnea quoque, ad peregrinationes pro mutando aere & corporis motione confugiendum erit, qua methodo etiam hic aeger convaluit.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 478","label":"OBSERVATIO V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/478","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/478"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 480","label":"OBSERVATIO VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/480","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/480"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}