{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 583","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 583","ref":"583","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/583","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/583","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/583.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3","urn":null},"verse":false,"words":192,"text":"Quibus explicatis perscrutandae jam mediatae veniunt Causste chocaussae, a quibus producitur materia, tantis tumultibus lerae mediaexcitandis opportuna: quae sive mole pauca, sive major tae sunt 1) venena. fuerit, semper summe causticae & acerrimae debet esse indolis, ut morbum distinguat ab aliis excretionum per vomitum & alvum generibus. Atque hanc primum inferunt venena, quippe quorum perniciosus in corpora effectus non alio, quam cholerae, significari potest nomine; adeo, ut cholera, & toxico interire, idem fere sit. Cuncta vero venena sale caustico acerrimo operari, notum est; quod licet parcissima saepenumero quantitate corpus intret, vehementissimam tamen ventriculi ac duodeni, hinc & reliquorum intestinorum vellicationem ac convulsionem infert: unde non ex sanguinis solum massa humores ferosi ad eas partes secernuntur, verum cystis quoque sellea, violenter concussa, effundit biliosum suum liquorem; qui prout hic vel ille jam praesto sit in primis viis humor, vario colore tinctas & vomitiones & dejectiones exhibet. Quam igitur tristissimam & plerumque feralem tragoediam, a sumto potissimum arsenico, quin etiam mercurio sublimato, ludi, quotidie proh dolor! observamus; & praesertim HILDANVS, DECKERVS in not. ad Barbette & SALMVTH Cent. I. obs. 10. exemplis illustrarunt. Et quae ab auctoribus de dysenteria a sumtis venenis excitata referuntur observationes; eas ad choleram omnes adplicandas esse puto. §. XII.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 582","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/582","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/582"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 584","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/584","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/584"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}