{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 90","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 90","ref":"90","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/90","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/90.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"scribit: Robustissimum per genituram secernitur, quia a veneris usu tam pauca materia emissa imbecilles reddimur; & certe seminis dispendium plus debilitat quam larga venaesectio. Nihil itaque est, quod adolescentibus plus noceat, eosque ad graves nervorum morbos, ac ventriculi debilitatem disponat, quam praematura & intempestiva venus. Non enim solum vera sunt, quae Hippocrates Lib. VI. epidemior. effatur, quod quibusdam, dum venere utuntur, infletur venter & strepitus inde fiant: verum etiam multiplici experientia annotavi, juvenes in academiis, Baccho & venere vires suas consumentes, quando in morbum acutum, ut variolas & morbillos inciderunt plerumque fuisse mortuos. Neque vero virium dejectiones solum, ac morbi ex atonia solidarum partium natales suos mutuantes, ex abusu veneris inducuntur; sed saepissime etiam spasmodicae atque convulsivae, eaeque gravissimae subnascuntur affectiones. Scilicet sub ipso congressu, ac servidiori actu venereo, qui recte a Democrito parva vocatur epilepsia, ea animi habitudo, ac corporis conditio est, ut universum nervorum genus, & liquidum tenuissimum, in illis contentum, impetum faciens, gravius exagitetur, & in motum abripiatur praeternaturalem. Hinc fit, ut sub ipso coitu pulsus valde citatus & vehemens manum vibret, cor palpitet, partes tremant, pedes post actum vacillent, & omnium humorum gravis praesto sit ebullitio. Ceterum si in ullo morbi genere genuina caussa Medico rationali exploranda est; id certe in affectionibus convulsivis ac epilepticis observare oportet. Quando igitur perspicit sagax medicus, quod motuum ejusmodi insolentium & inopinato accedentium insultuum caussa nimiae debilitati ex excessiva venere inductae debeatur; non aliis certe, nisi nutrientibus, demulcentibus, vires & succos laudabiles restaurantibus, & denique motus impetuosos refraenantibus pugnandum est remediis.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 89","label":"OBSERVATIO VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/89"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 91","label":"OBSERVATIO VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/91"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}