{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 95","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 95","ref":"95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/95.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"Sciendum igitur est de nostro morbo, quod more convulsionibus solito, suas per intervalla modo longiora modo breviora formet accessiones, visu saepius horrendas; atque etiam tempestatum, lunae mutationum, quin & menstruae purgationis in sequiori sexu habeat rationem. Expositi sunt huic immani morbo foeminae prae viris, juniores prae adultioribus, & qui habitu corporis laxo, spongioso, succorum sanguinisque pleno pollent. Deinde hic affectus hyeme praesertim, mensibus Decembri atque Januario circa solstitium hybernum invadere observatur; atque praeterea etiam deprehenditur haereditarius; sic novi quandam in nostra civitate haud incelebrem familiam, cui familiare admodum fuit, & in qua omnes liberos saevissimis ac atrocissimis misere cruciavit symptomatibus. Ipse paroxysmus tot, tamque variis modis tyranni dem suam exercet, quot adoritur individua. Frequentissima lymptomata haec sunt: sentiunt aegri sensum formicationis in manibus, vel pedibus; sequuntur oscitationes pandiculationes, praecordiorum anxietates: tum excipiunt ipsae volutationes ac agitationes spasmodico convulsivae, ab uno membro ad alterum ambulantes. Mox enim brachia manusque attolluntur, trahuntur, retrahuntur, jactantur, variisdby ( variisque modis agitantur, ac si tribularent: mox pedes in diversas plagas extenduntur, dextrum crus antrorsum, sinistrum retrorsum, aut vicissim trahuntur, terram validissime quatiunt, conculcantque; genua ad corpus retrahuntur; mox totum corpus antrorsum, retrorsum, ad latera movetur, attollitur, circumgyratur contremiscit, spina dorsi incurvatur, arcum format; mox in terra insectorum instar reptant, ac misere quatiuntur; mox unguibus dilacerant vestes, scalpunt parietes.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 94","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/94"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 96","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/96"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}