{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 xxiv","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 xxiv","ref":"xxiv","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/xxiv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/xxiv","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/xxiv.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3","urn":null},"verse":false,"words":265,"text":"VII. His praelibatis, ad caussam atque sedem mali epi Auctorum opiniones leptici transgrediendum est. Hanc in cerebri laesione side caussa tam esse, nemo est, qui in dubium vocabit: in quo vero pilepsiae. consistat haec laesio, & quomodo producatur, id hactenus minus distincte explicitum deprehendi. Quibus religionis semper placuit praetextus, illi τὸ θεῖον appellare haud verentur, quasi satis esset in Deum rejicere, quae intellectui claro ac distincto, vulgatisque principiis haud adeo respondent: alii vero ad venenum inebrians, & narcoticum sive stupefactivum; alii ad sermentum specificum; alii ad materiam acrem nervos irritantem; alii ad violentam spirituum animalium vim explosivam in fibris muscularibus & nerveis existentem confugiunt: quidam in furorem Archaei; alii in turbulentum & confusum principii vitalis seu animae rationalis motum caussam rejiciunt. Sed hi medici fere sunt, qui non res, sed nomina pro caussis habere sueverunt, quorum in adplicatione & demonstratione nullus omnino est usus. Qui vero caussas sensibus manifestas prae commentitiis allegare amant; illi CAROLI PISONIS doctrinam sequentes, colluviem seri vitiosi poros cerebri vel obstruentem, vel aequalem fluidi nervei in partes influxum remorantem pro vera epilepsiae agnoscunt caussa VIII. Nos vero ex physico mechanicis caussis gravissi- Vera mali epileptici mum hunc capitis affectum a fluidorum motu atque circaussa. culo per vasa cerebri minus recte se habente derivamus Quemadmodum enim, si sanguinis temperati per cerebri vasa liber & aequabilis progressus fuerit, & hinc debita lymphae spirituosae secretio, & per nervos distributio, omnes utique functiones, quae auimae imperio subjectae, & animales vocantur, recto succedunt ordine: ita e contrario in omni, eoque gravi capitis morbo, ubi sensationum & motuum voluntariorum ingens observatur laesio, sicuti quam maxime sit in malo epileptico, sanguinem per caput haud expedite progredi, rectissime colligitur.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 xxiii","label":"CONSPECTVS CAPITVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/xxiii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/xxiii"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 xxv","label":"CONSPECTVS CAPITVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/xxv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/xxv"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}