{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 201","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 201","ref":"201","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/201","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/201.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"Quodsi enim ob excessivam acidi in ventricu Victus cras lo progeniem homines voraces sunt, nimium adpetunt, aut sior. crassioris texturae cibos, induratos minusque solubiles & flatulentos adsumunt, nec tamen sufficienti potu utuntur, crudiores inde compactioresque humores, qui materiam & pabulum nostris praebent affectibus, ingenerantur; a quibus in sanguinem adductis stamina & fibrae carneae rigidiores, duriores, & ad motum exercendum minus promtae sunt & idoneae. XXVI. Illud praeterea ex meis observationibus ad naturam me- Quaesit sanlancholicorum & maniacorum explicandam adjiciendum pu- guinis & tavi, quo illorum sanguis e vena emissus calidior & ater ob- excretioservetur, qualem etiam ETTMVLLERVS in colleg. Pract p 993. inve- num constinit & LINDANVS adnotavit, dein quod tardius & parcius serum de- tutio. ponat atque in lance ponderatus gravior sit, lentius evaporet & plus crassi magmatis, quam serum sanorum relinquat. Faeces alvi quod attinet, hae plerumque parciores ac duriores, coloris ex rufo obscurioris, quandoque etiam grysei, urinae vero, quae sub accessione minguntur, tenuiores ac leviores observantur. XXVII. Quod attinet subjecta hisce mentis affectibus prae aliis Subiecta obnoxia, notari meretur, homines non modo tardos, stupi-deliriorum. dos & obliviosus, sed saepius quoque valde ingeniosos, poëtas, philosophos, & qui profundioribus matheseos & algebrae studiis nimium delectantur, melancholico affectu corripi. Contra vero per experientiam liquidum est, eos, qui temperamenti (Hoffm. Syst. T. IV. P. 4) menti melancholico-cholerici habituque corporis macilento praediti sunt, strictiores ac tensiores fibras cum celeriori arteriarum pulsu obtinent, nec non qui promto in iram animo quotidiana fere domesticorum altercatione, praesertim inter cibum, facile fortiterque commoventur, in furorem proniores existere.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 200","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/200"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 202","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/202"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}