{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 202","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 202","ref":"202","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/202","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/202.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Neque tamen prorsus excludendi sunt natura languidi, debiles animoque timidi & humidiori ac laxiori carne instructi, quod vel exindemlarius apparere arbitror, quum virgines & mulieres, maxime si menstruae aut in puerperio lochialis excretionis vitio laborant, morbis cum mentis alienatione iunctis valde videamus expositas. Nec denique sanguineos, ut perite monet HiPPOCRATES lib. 2. epid. 6. Sect. 3. & GALENVS lib. 3. de locis affectis cap. 6. a melancholico & hypochondriaco malo immunes esse, itidem attenta confirmamur experientia. XXVIII. At vero, quum ad specialem mentis morborum indolem ac genium rite dignoscendum & abhinc iudicium de ipsorum eventu & curatione recte formandum multum omnino faciat, valde diversas, quae se offerunt, circumstantias probe cognitas perspectasque habere; considerandum maxime omnium erit, num morbus a caussa magis morali sive animae, quam physica sive corporis vitio suam repetat originem atque fomenNihil enim in artis exercitio occurrit frequentius, tum. quam ut primam morbi causam scrutantibus nobis referatur, celerrimas & subitaneas animi commotiones, iram, terrorem, diuturnum moerorem & angorem, vel etiam vesanum amorem occasionem malo & primam originem subministrasse. Quibus si cerebri & internorum sensuum a parentibus accepta imbecillitas, vel notabile in diaeta vitium, ut ebrietas, multa corporis refrigeratio, aut immodicus veneris usus accesserint, non novum certe & insolitum est, homines ceteroquin sanos & vegetos, nullo manifesto morbi chronici indicio apparente, in eiusmodi mentis morbos illabi, illapsos difficulter admodum, & nisi lento gradu ex iis emergere. Quod deim si incidit, morbum magis idiopathicum & essentialem esse adeoque ipsum mentis domicilium insignilabe affici pro certo habendum est. XXIX.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 201","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/201"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 203","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/203"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}