{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 213","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 213","ref":"213","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/213","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/213","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/213.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"litteris tradita fuit a PHILONIDE Siculo Ennensi peculiaris corporis ante usum ellebori praeparatio & victus ratio, quae tamen ad nostram usque memoriam non pervenit. Plura, quae idem confirmant exempla reperire licet apud ipsum HIPPOCRATEM, qui in lib. de diaeta post fomenta demum & diaetam purgationem per veratrum instituit & lib. de veratro corpora ante ipsius usum uberiori alimento & quiete humectanda, item lib. 6. popul. balneo & cibo praeparanda suadet: quo fine etiam tam ante quam post usum fortiorum purgantium sufficientem lactis asinini potum praebuit. XIII. Quum vero notissimum sit, non modo drastica purgantia, Qua ratiosed & ipsa venena arsenicalia fine ulla sanitatis noxa dari nefuerit inposse, si corpora prius bene humectantur & alimentis demul- noxia centibus, nutrientibus, oleosis & lacticiniis praeparantur vel si postes eiusmodi adsumuntur; facile poterit intelligi, nec veteres in adhibendis remediis purgantibus ullo modo deliquisse, sed ea valde cieurata & ad meliorem mitioremque indolem redacta usurpasse. Quam medendi methodum ac cautionem nec TRALLIANO ignotam fuisse ex eius monumentis apparet, dum in melancholia, inquit, blanda purgatione opus est & victu humectante, interposito balneo. Qui enim calidioribus antidotis aut purgationibus usi sunt, praesertim hiera, aegros magis furiosos atque insanos reddiderunt, dum sanguinem ad siccius & acrius converterunt. Praestat igitur talibus simplicioribus adhuc medicamentis, quae totum corpus non possunt caleDd 3 faceDrasticorum in me lancholia aut manio nulla est indicatio. Correctio ellebori a","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 212","label":"§. XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/212","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/212"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 214","label":"LINDENIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/214"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}