{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 22","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 22","ref":"22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/22.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"Generatim scire licet, harum aquarum potationem, malo declinante & in melius vergente, longe opportuniorem esse, quam ubi illud in suo fuerit vigore. III. Balnea, quae arte ex formicis & nervinis herbis parantur, eo efficaciora sunt, quo leviores & tenuiores iis conficiundis assumuntur aquae. Quare optima censetur pluvialis, vel hac deficiente, quae post copiosas pluvias ex fluvio desumitur. Sed omnibus artificialibus praestant Toeplicenses, quae levitate pluviales adhuc superant, & insigni virtute discutiente, & diaphoretica affectis partibus tonum, & robur reddunt. Stillicidia quoque harum aquarum principio spinalis medullae adhibita ad humores stagnantes dissolvendos, insignem non raro opem attulisse experientia docemur. IV. Ad affectus paralyticos, eosque potissimum inveteratos non sine fructu commendantur balnea frigida, item leniter adstringentia & fotus, qui ex radice consolidae maioris cum aqua decocta conficiuntur. Huc spectant quoque fontes medicati martiales, cujus generis sunt Freyenwaldenses in Marchia & nostrae Lauchstadienses, item artificiales, quae ex scoriis metallicis parantur. Sed haec circa eorum usum observatio necessaria est, ut non nisi tepide adplicentur, alias nimium commovendo sanguinis & humorum massam, miras anxietates, cephalalgias, & cordis palpitationes efficiunt. Haec enim febrim artificialem excitando, suppetias morbo ferunt: quippe constringendo exteriores corporis partes convertunt sanguinis & humorum motum magis ad interiora, inque primis ad cor, & quae illud ambiunt, maiora vasa: unde celerior ac vehementior conis ac arteriarum systole, & ideo celerior etiam humorum per vasa minima fit circuitus. Hinc fieri potest facillime, ut obstructiones reserentu:, viscidi succi resolvantur, & stagnationes discutiantur. At cavendum probe, ne haec balnea corporibus sanguine turgidis, aut dyscrasia humorum, partiumque solidarum imbecillitate laborantibus, veluti sunt senilia, adplicentur.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 21","label":"CAVTELAE PRACTICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/21"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 23","label":"CAVTELAE PRACTICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/23"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}