{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 229","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 229","ref":"229","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/229","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/229.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Non multo igitur post symptomata accesserunt hypochondriaca, quae ructibus, flatulentiis, molestisque imi ventris distensionibus & torminibus coli dolores aemulantibus cruciarunt. Sed quod pessimum erat, ipsa quoque mens magis quam antea videbatur affecta; siquidem perpetuo nunc moerebat, ab exigua vel nulla plane causa meticulosus expavescebat & singulis diffidens omne fugiebat consortium: quae mentis mala brevi intervallo tanta capiebant incrementa, ut aeger noctu insomniis agitari, vitae insidias timere, manus cum gemitibus complicare, alte mox vociferare & sermonem continuum sine nexu movere, mox cogitabundum & quasi elinguem obmutescere inciperet. Neque tamen sine intermissione perpetuo ita furit, sed malum ex parte minuitur atque tum praegressa frigoris sensatione pulsuque paulatim celeriori vehementiorique reddito recedit. Medici varia praescripserunt medicamina nitrosa, electuaria, confectiones tandemque binae circiter sanguinis unciae fuerunt detractae, sed sine singulari levamine. EPICRISIS CVM CONSILIO. Docet nos haec observatio, ex affectione hypochondriaca melancholiam, ex melancholia maniam oriri, omniaque haec mala ex sola haemorrhoidum suppressione suam repetere posse originem. Ego consultus cum pulsum durum & plenum, urinam aquosam & tenuem, somnum inquietum multisque stipatum insomniis deprehenderem, atque graves sub costis spuriis tensiones pressorias & anxietates praecordiales cum pertinacissima alvi obstructione urgere comperirem, a leni evacuatione curam inchoandam ratus potiunculam ordinavi mannatam & rhabarbarinam denuoque sanguinem ex altera pedum vena tusa detrahendum & pediluvia ex furfuribus triticeis, sapone veneto & aqua fluviatili parata ante decubitum adhibenda jussi. Inter reliqua, quae opem tulerunt, praefidia, fuerunt pilulae nostrae balsamicae bis in hebdomade sumendae atque pulvis ex lapidum cancrorum, tartari vitriolati, cremoris tartari, nitri purif. ana drachmis duabus, cinnabaris rite praep. drachma dimidia, olei cymini guttis sex compositus, qui una cum liquoris anodyni mineralis viginti guttulis ex aquae fontanae unciis octo alternis diebus propinari debuit. Dein quoque infusum Theiforme ex herba veron. summitat. millefolii & radice glyzyrrhizae confectum ad aliquot patellas mane sorbillandum suasi.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 228-2","label":"OBSERVATIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/228-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/228-2"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 230","label":"OBSERVATIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/230"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}