{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 251","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 251","ref":"251","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/251","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/251","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/251.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"Ex quibus primum sibi vendicat locum incongrua victus ratio. Sicut enim alimenta bono succo referta & decenti quantitate assumta sanguini bono & lymphatico, qui viribus pabulum suggerit, generando apprime apta existunt; ita e contrario cibi crudiores & qui parum praebent nutrimenti, vel ipsa inedia diutius protracta ad virium defectum & animi deliquia plurimum afferunt momenti. Praeter victum, aëris quoque temperies caussam nostris malis praebet antecedentem; quae si frigida nimis & humids, aut intensius calida multisque impuris exhalationibus repleta est, corporis vigorem mirum in modum laedit. Pertinent huc pariter assiduae vigiliae diuturnique & duri labores, quibus ob continuam solidorum & fluidorum actionem spirituosae & subtiliores partes dissipantur sanguinisque masss intemperatior redditur, ut exinde, experientia teste, omnes in nobis functiones languescere incipiant, XVIII. Frequentissime porro animi contingunt deliquia, si spha- Sphacelosa celosa in partibus vel externis vel internis adparet corruptio, partis corqua vitali motuum oeconomiae nihil datur perniciosius. Id quod poris cornon modo morbi maligni & contagiosi, ut petechiae, dysenteriae, ruptio. febresque pestilentiales, verum etiam chronici, quales potissimum sunt scorbutus, cachexia & hydrops suo comprobare exemplo possunt, ubi, ingruente putredinosa corruptela, mox omne naturae robur cum cordis motu vacillat. Nec dissimilem Omnia vaedunt efficaciam opiata & narcotica improvide adhibita, quo porosa, opirum operandi ratio in eo praecipue versatur, ut effluviis sulphuata, narcoreis mixtioni & mobilissimae fluidorum substantiae inimicis haec tica &c. ipsa ita contaminent, ut munere suo secundum naturae leges amplius fungi vix queant. Sed praeter haec quoque, quod mirandum est, suaveolentia, naturae alioquin gratissima feminis hystericis, aut ab alio quocunquo morbo debilitatis corporibus eo usque adversa deprehenduntur & nociva, ut ex eorum usu omnia in peius ruant symptomata & aegri syncope correpti exanimes quasi in terram concidant.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 250","label":"CAPVT IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/250"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 252","label":"CAPVT IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/252","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/252"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}