{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 357","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 357","ref":"357","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/357","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/357","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/357.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Sunt vero quaedam signa haud fallacia, quae calculorum in Calculoductibus biliariis indicant praesentiam, qualia potissimum sunt rum signa. gravis & lancinatorius in hypochondrio dextro circa scrobiculum cordis dolor, constanter cum aliquali remissione affligens, cum summa praecordiorum anxietate, spirandi angustia, pectoris compressione, nausea & nonnunquam ipso vomitu, alvi constipatione, inquietudine & vigiliis junctus. Quibus accedit, quod ejusmodi aegrotantes non erecti, sed dorso flexo incurvati incedere possint. §. XII. ab obVerum enim vero, non tantum a bile in ductibus bilis- 3 structione riis concreta, verum etiam si materia tenax viscida bilio sa minimos ductus secretioni bilis dicatos infarcit, icte ductuum bilem secerrus progignitur. Hoc enim si incidit, non ad ductus biliarios, sed per distenta vasa lymphatica bilis cum lympha ad nentium. sanguinem deferatur necesse est. Quam in rem digna est, quae annotetur observatio Jacobi CAMENICENI in epist. ad Matthiolum pag. 184. qui vidit hepatis venas in parte ejus cava prius quam in communem illum caudicem portae definunt, obstructas lapillis eas distendentes, foras nigria, intus flavescentibus. Quorsum & illud referendum est, quod de glandulis arteriae hepaticae & fellis ductui ad intestina tendenti adjacentibus apud BORELLUM pag. 326 legitur, quarum mole & tumore hic ira comprimebatur, ut vix aliquo conatu instrumentis tenissimis esset transitus; quinimo ab excrescentiis carneis compressionem ant occhsionem cholodechi caussari CABRULGUS obs. chir. X. & MECKERN obs. chirurg. 43 annotarunt: & ab omnimoda ejus exsiccatione & obstructione omnem viam intercipiente icterum subortum in cardinali quodam Florentino post mortem se vidisse perhibet ARGENTERIUS in lib. IV. aph. Hipp. quamvis hae observationes sint tariores.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 356","label":"EPICRISIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/356","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/356"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 358","label":"EPICRISIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/358","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/358"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}