{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 424","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 424","ref":"424","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/424","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/424","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/424.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Deinde in ilia guttae effluunt, quae prius in aërem versae per transId igitur si incidit, facilior est hujus pirationem discutiebantur. morbi curatio, ante quam viscus aliquod, aut totus homo adfectus sit. Quod si meam profiteri licet sententiam, ego rei veritate & experientia convictus non possum non ARETAEO adsentiri, quod leucophlegmatia levior fit species, facilioremque recipiat sanationem quam anasarca. Equidem illa communiter a nostri aevi medicis cum hac solet confundi; quum tamen iam a CAELIO AVRELIANO saepiusque laudato ARETAEO aqua intercus vocetur, quoniam inter ipsas pinguedinis cellulas aqua collecta stagnat & hinc colorem pallidum inducit: quum e contrario in anasarca, sive hyposarca, ob majorem sanguinis quam in ipsa leucophlegmatia corruptionem, color carnis & cutis magis depravatus & ex atro viridescens adpareat, manifesto indicio, quae sanguificationi humorumque depurationi inserviunt viscera, ut sunt pulmones, hepar & renes, nimiae laxitatis vel infarctus vitio laborare, & ad functiones secundum naturam peragendas minus esse idoneas. Quando itaque leucophlegmatia cum anasarca iuncta est, jam gravior hydropis species emergit, quum leucophlegmatia initium, anasarca vero augmentum praebeat. Longe vero deterior & prope insanabilis ea hydropis species est, quae ascites vocatur, cujus signa optime notavit ARETAEVS, dum loc. cit. in ilibus, inquit, tumorem, in pedibus inflationem videre licet, facies, brachia, & reliqua exilia cernuntur: intumescunt testes, praeputium & totus colis ob inaequaliqualitatem tumoris tortuosus est. In corporis ad alierurrum latus conversionibus humor in locum declivem & tumorem & fluctuationem facit, fluctuantisque liquoris sonitus excuditur.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 423","label":"CAPVT XIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/423","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/423"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 425","label":"CAPVT XIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/425","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/425"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}