{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 437","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 437","ref":"437","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/437","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/437","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/437.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Ut autem locus aliquis, qui antea talis non fuit, dein ad Inconvenihydropem ingignendum aptior fiat, ex accidenti contingere enscibus & potest, mutats scilicet victus ratione, quod de Anglia egregie potus. ostendit LISTERUS de hydrope. Cibus enim & potus inconveniens ad hydropis genesin multum omnino conferunt. Ex cibis autem crassi, crudi, viscidi & dulces, vel sola nimia voracitas, in iis potissimum, qui parum se movent, viam ad hunc morbum pandunt paratissimam. Frequentius tamen a potu, si quantitate vel qualitate peccat, hydropis malum suboritur; unde eos, qui potulenta, in quibus modice adsumtis nihil alias noxae inest, magna in copia ingerunt, non raro annorum decursu, nisi naturae robur viscerumque integritas id prohibet, hydropicos fieri conspicimus: id quod copiosius haustae cerevisiae non satis defaecatae, recentes, maxime quae ex tritico fiunt & vulgo Breyhahn dicuntur, abunde satis confirmant. Nullum autem potus genus, consentiente quotidiana experientia, tam nocivum est, quam spiritus vini, & illius aemulus ex frumento paratus. Hinc ego non possum, quin ex eo confectas & aromatibus acuatas aquas vitae vulgo dictas, praesertim si jejuno ingurgitantur ventriculo, aquas morti iure meritoque censeam. Denique nihil tam subito & intra paucos dies nostrum ingenerare morbum valet, quam potus frigidus post insignem corporis incalescentiam in copia haustus, ut usque eo ARETAEUS lib. W. de signis & caussis diuturn: morbor. recte prodiderit: aqua inter cutem non nunquam a copioso frigidae potu provenit, quum prae nimia siti quispiam multam aquam gelidam ingurgitaverit. Et hinc quoque est, quod SYLVIUS in tract. de morb. epidem, annotaverit, in ardore ac siti febrili a potu copiosius ingurgitaLonge to intra duos tresve dies hydropem fuisse excitatum. gravior noxa pertimescenda est ab aquis palustribus stagnantibus, pro li i 3 pro potu adsumtis, quas jam tum HIPPOCRATES inter causas hydropis retulit. Et exinde simul petenda venit ratio, quare, uti supra diximus, in locis paludosis & maritimis frequentior hydropis sit proventus. Neque vero hic excludendus est intempestivus aquarum mineralium tam calidarum quam frigidarum sine convenienti regimine usus, de quo mihi permulta eaque tragica exempla in praxi observare licuit. §. XXII.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 436","label":"CAPVT XIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/436","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/436"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 438","label":"CAPVT XIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/438","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/438"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}