{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 46","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 46","ref":"46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/46.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"rubicunda, quia ut plurimum sunt austera & adstringentia, ad affectus nervorum inque primis paralyricos gignendos multum conferunt, & ob hanc caussam etiam Moraviae incolis paralysin Cavere quoque endemium morbum esse Jordanus prodidit. sibi quam maxime debent ab eiusmodi austeris vinis podagrici, praesertim in senili aetate constituti. Nam ex remanente hac critica excretione gravissimas oriri afflictiones necesse est. Accedit habitaculum frigidum; in quo salutaris transpiratio vehementer solet imminui. Hinc factum est, ut sordes in sanguine suborirentur salinae, acres, tartareae; quae corpus aegri ad scorbuticam constitutionem, podagram & purpuram disposuerunt. Quo in rerum statu, iunctis insuper moeroribus, meditationibus, vita sedentaria, accrevit nervo si generis debilitas; cuius ratione & purpuraceae & podagricae materiae vegeta ad corporis superficiem expulsio imminui coepit. Unde abundantes pariter ac impuri succi ad caput fuere compulsi, ibidemque stagnantes, apoplecticum produxerunt insultum; qui, vocato mox medico, missoque protinus sanguine, bis feliciter fuit superatus. 2) Cum ego vocarer in auxilium; nihil prius tentandum duxi, quam donec vires fuerint refocillatae. Hunc in finem praescripsi potionem analepticam ex aqua melissae, florum acaciae, liliorum convallium, tiliae, rosarum ana unciis binis, cinamomi sine vino uncia una, matris perlarum drachma una, spiritus nitri dulcis guttis triginta, syrupi acetositatis citri drachmis binis confectam, eamque ad duo vel tria cochlearia saepius sumendam suasi. Vesperi pulverem ex lapidum cancrorum, pulveris Marchionis ana drachmis duabus, succini, nitri drachma dimidia, cinnabaris praeparatae granis duodecim, castorei granis sex compositum, & ad drachmae pondus capiendum ordinavi. Iuscula luscula medicata mane sorbillari iussi: alvumque obstructam clysteribus aperiendam curavi. Sic collectis viribus, suasi, ut ad corrigendam sanguinis impuritatem pro potu ordinario decoctum radicis chinae & cichorii cum pessulis biberet, a coena abstineret, & victu attenuante ac leniter exsiccante & roborante uteretur. Ceterum non possum non hoc loco referre, me hemiplexiam a nimia ingluvie & desidia in corporibus maxime mollioribus ac spongiosis pingviusculis enatam diaeta emaciante Hunger-Cur, & lignorum decocto, methodo, quam optime descripsie VALLERIOLA in obs. l. l. obs. IIl. p. 23 feliciter curasse. Vitentur carnes bubulae, porcinae, haedinae, lactaria, legumina omnia & fructus, somnus meridianus, sed exercitium in rheda est utilissimum.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 45","label":"OBSERVATIO XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/45"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 47","label":"OBSERVATIO XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/47"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}