{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 481","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 481","ref":"481","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/481","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/481","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/481.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4","urn":null},"verse":false,"words":265,"text":"Quod attinet ad caussam morbosae ejusmodi flatulentiae Caussa maproximam, haec utique duplicis esse generis recte slatuitur. Alterialis. tera materialis, quae in flatuum facili & copioso proventu residet, debetur ingestis, quae prae aliis tenacis, mucidae & pronae ad inducendos flatus confistentiae sunt; quae inter merito oleracea, raphanacea, legumina, pisa, fabas, pisces marinos exsiccatos & fructus horaeos, omniaque fermentescibilia, dulcia, mellita, cerevisias triticeas & farinacea quoque triticea, pulticulas, praesertim e milio paratas, pinguia ovilla & vervecina, maxime si his frigidus superingeritur potus, referimus. Scire tamen licet incongrua ejusmodi ingesta tam sicca quam fluida longe majorem inferre noxam, si in magna quantitate adsumuntur. Altera, quae formalis dicitur, pernicialis flatulentiae causCaussa forsa in insigni motus peristaltici debilitate, quae ab impedito malis. liquidi nervei & sanguinis arteriosi in intestina influxu dependet, quaerenda est. Quemadmodum enim iste motus, si recte & secundum naturae ordinem se habet, non modo vaporibus, qui semper ob humidum in intestinis contentum praesto sunt, refistit, sed eos ipsos etiam per totum tractum sine omni melestia propellit; ita e contrario, si propter nimiam roboris ac toni intestinorum remissionem, & membranarum inde ortam flacciditatem vacillat, huic muneri vix amplius praeest. Praeter haec quoque ingesta, antequam ad intestina ferantur, diutius in ventriculo subsistunt, & in vapores resolvuntur; unde in vicino duodeno & jeluno ob acrimoniam particularis oboritur spasmus, qui dextrum ventriculi orificium sive pylorum & per consensum etiam finistrum constringit, ut inde vapores (Hofsm. Syst. T. IV. P. 4.) non CAP. XV. De flatulentibus ventriculi & non habeant exitum, sed inclusi vim suam elasticam in nervosas ventriculi tunicas vehementer exerceant. Cui distensioni quando natura majori liquidi nervei adfluxu occurrit, restituta ad tempus vi tonica renitente, flatus magno cum impetu per superiora erumpunt.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 480","label":"PANITICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/480","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/480"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 482","label":"PANITICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/482","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/482"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}