{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 552","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 552","ref":"552","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/552","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/552","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/552.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Vidi enim colicam convulsivam, appetitus prostrationem alvique pertinacissi nam obstipationem inde inductam, Idem quoque valet de injectionibus adstringentibus, quae, nisi flaxu impuro correcto, numquem debent adhiberi. VII. Inter medicamenta urinae fluxum promoventia pessime, ut arbitror, a quibusdam referuntur cantharides & parata ex iis essentia, siquidem viis urinariis admodum sunt infensnsae, facileque pernitiosas renum & vesicae inflammationes cum mictu cruento, nisi convenientibus succurramus remediis, ciere valent. VIII. Venaesectiones in curatione gonorrhoeae virulentae raro exiguntur, & in sensibilioribus, quibus facile materiae sordidae contingit suppressio, magis obsunt, quam prosunt; attamen si corpus sanguine turget & juvenile est, ad mitiganda symptomata sine noxa concedi possunt. IX. A variis subinde causis evenit, ut materia parcior ex pene effluas, & mox pustulae in corpore hinc inde adpareant. Tum vero loca affecta hmectare, fotu balneis & cataplasmatibus relaxare atque purgantibus materiam deorsum ducere confultum erit. Juvant quoque eodem fine iniectiones lactis dulcis, & decocti avenae cum oleo amygdalarum dulc. remixti a quibus ego fluxum saepius iterumque revocatum scio. Mirum certe est, quod gonorrhoea per salivationem tolli non CAP. XVII. De gonorrhoea benigna & virulenta. 553 li non possit; crebtior enim usus & experientia satis docet, inveterata pessima venerea ulcera, quae in universo corpore radicantur, raroper sahacce curatione fuisse sanata, sed gonorrhoeam remansisse. Et livationem profecto molestissima haec fluxio, si male tractata & invetera-curatur, sed ta fuerit, rarius ad frugem reducitur, sed per totam saepe vi- saepe per tam laborantes comitatur. Latitant quippe nonnunquam in Carolinas.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 551","label":"CAVTELAE ET OBSERVATIONES CLINICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/551","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/551"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 553","label":"CAVTELAE ET OBSERVATIONES CLINICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/553","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/553"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}