{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 110","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 110","ref":"110","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/110","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/110.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"XXX. Verum enim vero, licet haec obseruatio experientiae suffragio adeo subnixa sit, vt in dubium vocari nequeat; asserti tamen nostri veritatem tantisper labefactare videtur: quod in regionibus Aliaticis, praecalidis, tritissimi & peruulgati vsus sit hic potus, purpureo tamen morbo ibi locorum plane silente. Sed speciosa haec prima fronte obiectio facillime dilui poterit, si quis curatius perpendet, longe aliam his in locis esse victus rationem, quam in nostris oris, eorumque incolas neque cibis crassioribus & durioribus, neque salitis vti, coelum quoque multo esse tractabilius & calidius & transpirationem copiosius & expeditius succedere, neque, quod maximum est, inquinamentum scorbuticum corporibus insidere, sed ignotam prorsus ibi esse hanc luem. Scorbuticam enim impuram humorum diathesin, inter caussas purpurae genesi ministrantes connumerandam esse, vel exinde dilucescit, quod iis in locis, vbi scorbutus familiaris est, vt in Anglia, Belgio, Suecia, & nostris quoque regionibus, purpura vigeat, & hinc etiam purpura scorbutica habitualis dicatur. Quinimo notatu perquam dignum est, quod vbi iam grassatur purpura chronica & incolas affligit, dolores illi scorbutici lancinantes artuum, vlcera cacoethea, putridae & sanguinolentae gingiuae, maculaeque latae & caeruleae, quae omnia & singula propria & essentialia scorbuti sunt symptomata, rarius, vel non in tanta frequentia & saeuitia amplius obseruentur, vti pluribus infra docebimus. XXXI. Quemadmodum itaque haec, quae in aliis plagis & climatibus, nec non sub alio plane vitae genere & corporum constitutione, contingunt, ad nostrates nullo modo transferri & accommodari queunt: ita certe longe clarius haec omnia patebunt, si ipsum generationis modum, ex hoc fonte deriuatum, exponemus. Notissimum autem est, quod omnis generis impuritates excrementitiae, ex vniuersa sanguinis & humorum massa, inprimis biliosae, latices fermentescibiles salivalis naturae, ex glandulis pancreaticis duodeni & intestinorum, stillantes, nec non humores mucidi, in intestinis maxime crassis a sanguine secreti, ad intestina prolabantur.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 109","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/109"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 111","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/111"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}