{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 12","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/12.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"Speciatim vero vniuersale illud ac solenne vniuersi corporis emunctorium, cutis, per quod tenues excrementitii succi exhalant, non sine ratione maximam pati labem videtur: neque viscera in abdomine sita sanguinea, ad quae vena portae pertingit. vt hepar, lien, mesenterium, omentum &c. ab omni labe & culpa sunt immunia, eo quod hepar partibus impuris, salsis, sulphureis & in alcalinam naturam vergentibus, secernendis dicatum est; lien vero ad intimam fluidi cum solido mixtionem praecipuum confert momentum: quare harum omnium partium laesio inprimis in scorbuto attendenda est. Ceterum probe notari velim, obseruationibus anatomico practicis non penitus esse in nostro adfectu fidendum, quia rarissime scorbutici demortui, sed quando iam in hydropem, atrophiam. hecticam, morbum nigrum, vel sphacelum internum delapsi sunt, cultro anatomico subiiciuntur. XVII. Quod vero noster adfectus tam diuturnus ac contumax sit, vt appropriatis etiam & efficacibus praesidiis valde resistat, id mea quidem sententia inde deducendum est, quod digestionis & chylificationis officina sub qua ventriculum cum intestinis intelligimus, non recte se habeat, sed valde laesa sit. Sicuti enim a succi menstrui, saliualis, gastrici & pancreatici temperie leniterque spirituosa indole, & sufficienti influxu, intima alimentorum dissolutio & succi boni subdulcis, chylosi, praeparatio & extractio vnice pendet; ita dum per impuritatem sanguinis vitiati menstruales illi succi a temperata indole plane deflectunt, non nisi crudum, viscidum & acidum chylum producunt, qui ad sanguinem accedens eius intemperiem ac impuritatem magis adhuc intendit, auget, prauoque fomento sustentat. XVIII.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 11","label":"CONSPECTVS CAPITVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/11"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 13","label":"CONSPECTVS CAPITVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/13"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}