{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 16","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 16","ref":"16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/16.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Vti vero nimium otium, quod supra demonstrauimus: ita etiam si excessus in motu committitur, vt vel nimis violenter instituatur, vel diutius iusto continuetur, damno esse solet. Tali enim ratione, purissima ac subtilissima succi sanguinei, nutritii & neruosi pars dissipatur & exhauritur, vt facilius postea humores alienam & corruptam indolem, praesertim accessu contagii, induere possint. Reprobandus vero quam maxime est, intempestiuus & intensior corporis a pastu motus, quo videlicet succus chylosus, nondum satis recte digestus, in sanguinem nimis cito rapitur, vnde omnia facile mala, quae a digestione male peracta, crudoque & rudi chylo prouenire, supra innuimus, certo certius propullulant. Sapienter itaque GALENVS lib. II. de sanitate tuenda cap. 2. praecipit: non debet, cum administratur exercitium crudi incoctique cibi aut succi multitudo vel in ventriculo vel in vasis contineri, vnde periculum sit, ne prius, quam per maturam coctionem viilis sit, in omnes animales partes rapiatur. XXV. Nihil praeterea facilius, nihil promtius ad scorbutum disponit, quam vbi morbus aliquis non ita diu praegressus, quamcunque labem, vel minimum sui vestigium, siue sanguini & succo alimentari, siue alicui ex visceribus praecipuis impressum reliquit. Hinc nihil in arte est frequentius, quam quod febribus tam continuis, quam intermittentibus, inopportune suppressis, vel si aegri adhuc debiles statim alimentis se obruunt, scorbutus a tergo succedat. Ratio in procliui est: succi enim vitales per febrile incendium subtiliori & sulphurea sui parte, debitaque spirituascentia orbati, aegre suum circuitum absoluunt; vnde miasma a pristino morbo relictum facile alienam contrahit indolem. Vt multas hac de re obseruationes, quae omnes morborum in producendo scorbuto potentiam confirmant, silentio praetereamus, commemorare tantum hoc loco placet consensum, quem hypochondriaca adfectio cum scorbuto habere solet: siquidem hic illam saepissime aut comitatur aut excipit; vnde medicorum quidam decepti, nullam inter vtrumque morbum differentiam admittere voluerunt. XXVI.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 15","label":"CONSPECTVS CAPITVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/15"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 17","label":"CONSPECTVS CAPITVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/17"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}