{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 167","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 167","ref":"167","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/167","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/167","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/167.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"Et quum plerique peracta saliuatione sint famelici, omniaque velint ingurgitare nimiam quoque ciborum abundantiam vitare decet aegros, quia instar infantum sunt considerandi. Etenim, quoniam vetus sanguis fere omnis per saliuae fluxum, mercurialium ope excitatum, fuit eductus; sanguis & succi benigni nunc denuo sunt substituendi, quod per alimenta pauca, cupepta & cuchyma perficitur, simusque tali ratione recidiua praecauetur. Sunt quoque, finita saliuatione, mutanda vestimenta, quoniam haud raro fomes venenatus non penitus exstinctus quasi in cineribus latitat, qui nouos postea tumultus suscitare valet. Quam in rem legendus est HILDANVS centur. V. obseruat. 115. vbi praestantissimus hic auctor etiam alias salutares suppeditat cautelas, circa saliuationis operationem obseruatu necessarias, inprimis, quod ante eam tophi ossium sint emolliendi, caries tollenda, vlceraque, quantum fieri potest, mundificanda. §. VIII. Virus venereum quam facile sese adsociat officulis haCirea naririum spongiosis, & palati quoque ossibus firmiter inhaerescens um & palati partes has teneriores vehementer corrodit, exedit, & in fragvltera. menta putredine dissoluit. Quo in casu mercurialis saliuatio parum sola proficit, sed potius intra nares cum siphone fieri debent iniectiones liquorum putredini resistentium, ex aqua d arquebusade, essentia succini, myrrhae, balsami Peruuiani, additis aliquot olei caryophyllorum guttulis, compositorum; quibus mirabile certe leuamen exesis hisce partibus afferri solet. Quando enim non cito satis teterrima ista putredo sistitur, ossa palati exulcerantur & carie ita exeduntur, vt foramina fiant, quibus adsumta, praesertim potulenta per nares regeruntur.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 166","label":"CAVTELAE ET MONITA PRACTICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/166"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 168","label":"CAVTELAE ET MONITA PRACTICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/168"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}