{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 19","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 19","ref":"19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/19.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Sunt dein nonnulli, qui scorbutum ad icterum nigrum refeab ictere runt, quia in hoc os foetet, gingiuae exeduntur multumque nigro, sanguinis stillant, vlcera aegrius cicatricem sumunt, & in aegris quoque ad laborem tarditas, languor & difficillima sanatio obseruatur. Vtut vero non negandum sit, quod ambo hi morbi, ob summam humorum corruptionem, insignem habeant conuenientiam, in eo tamen videtur quaedam intercedere differentia, quod in ictero nigro, secus ac in scorbuto, color faciei totiusque corporis niger appareat, stercora porracea secedant, saporis amarities adsit, nullaque febris, nullaque contagii vis obseruetur. Cui demum accedit, quod in ictero hepar potissimum adfectum sit; cum contra in scorbuto eadem fere in omnibus visceribus labes delitescat, maximeque systema neruosarum partium spasmis & doloribus lancinantibus pessime affligatur: quod tamen in ictero minus contingit. XXVIII. Facile porro a malo hypochondriaco & melancholico A malo byscorbutus distinguitur, licet non raro iunctus cum ipso pro pochondriaco & melandeat. Equidem in dicto affectu ob tonum viscerum destrucholico. ctum & tardiorem sanguinis spissioris circuitum impuritas quaedam & humorum corruptio adest, neque minus ex stasi humorum dolores & spasmi visuntur; ast massa sanguinea non tam putrida est & corrupta, nec tam multis & acribus salibus imbuta: vnde etiam non modo contagii vis deficit, sed & maculae, vlcera putrida, gingiuae relaxatae & sanguinolentae summa corporis ac artuum lassitudo imo virium ad lipothymiam vsque defectio, ceu consueta scorbuticorum a lus venosymptomata, plane desunt. Denique lues scorbutica ratio rea. ne corruptionis, quae solidas aeque ac fluidas partes exedit, ob maculas quoque, dolores & vlcera, imo ob contagii virus multum cum venerea habet affinitatis; nihilominus tamen permultum interest, vt vtrumque adfectum probe discernamus, quia alioquin in praxin damnum redundat grauissimum. Probe itaque tenendum arbitror, luem veneream non nisi contagio nasci, scorbutum vero ex aeris, aquarum & diaetae vitio, rerumque non naturalium abusu oriri & inde certis regionibus certisque climatibus esse proprium.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 18","label":"CONSPECTVS CAPITVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/18"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 20","label":"CONSPECTVS CAPITVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/20"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}