{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 190","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 190","ref":"190","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/190","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/190.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"Lana enim aptissimum est medium, quod ob raritatem laxam atque porosam impuras istas exhalantes particulas potest absorbere & diutius retinere, ne mox in auras dispergantur. Sicut enim odores, a quocunque etiam fragrante emisii, linteaminibus, chirotecis & vestibus diu inhaerent; ita quoque in morbis contagiosis, vt peste, variolis, morbillis, petechiis &c. effluuia putrida, quae fermenti vicem obtinent, rebus istis porosis, praesertim ex lana confectis, altius sese insinuando, per longum temporis interuallum saepe delitescunt, prius quam infectionis potentiam exserant. Sedem morborum hactenus enumeratorum in tubulosa & ex variis fibris contexta cutis compage, quae vniuersale corporis emunctorium est, constituendam esse, vel ipsi sensus satis euincunt. Verum enim vero, vt specialius nostram mentem determinemus, nos in hac firmiori sumus sententia, membranam cutis pinguedinosam praecipuam esse sedem ac locum, vbi fomes materiae impurae & corruptae primario residet, quae, dum per cutis poros & tubulos exhalantes libere transpirare nequit, diutius ibi subsistit, & per longiorem hanc moram acrior reddita nerueas cutis fibrillas rodendo, pungendo & inflammando, varias pustulas & papulas ingenerat. Nulla enim in vniuerso corpore, siue solida siue fluida pars est, quae foetidum vappidumque humorem, salua sua crasi, diutius possit retinere, & occultare, ante quam motu fermentatiuo per vitiosam quandam aeris constitutionem ex tricis illis & latebris exsoluatur & protrudatur, quam ipsa pinguedo, in qua, vt ego quidem arbitror, variolarum & morbillorum, purpurae & luis venereae, aliorumque similium adfectuum seminia per longum tempus abscondita latent.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 189","label":"EPICRISIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/189"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 191","label":"EPICRISIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/191"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}