{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 208","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 208","ref":"208","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/208","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/208","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/208.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Atque hac solenni & quasi vniuersali euacuatione solet contingere, vt omnis impurorum humorum saburra breui tempore, licet cum molestia quadam eliminetur, toto inde corpore repurgato & quasi renato. §. XII. Sunt autem varii a medicis hactenus propositi mercurium adhibendi modi, quos iam paucis perlustrabimus. Ita sunt alii, qui ex mercurio viuo cum vnguento pomadino probe subacto, additis floribus sulphuris & camphora vnguentum conficiunt, quocum articuli, malleoli, genua, cubiti ipsaeque pedum plantae, ad saliuationem mouendam, fortiter fricantur. Alii vero tutiorem & meliorem eligunt vsum internum, dum praeparato prius per alterantia, temperantia & euacuantia corpore, mercurius dulcis rite praeparatus cum dupla quantitate lapidum cancrorum & antimonii diaphoretici permixtus a granis tribus vel quatuor ad scrupulum vsque, indies paullatim adscendendo, offertur: vnde sat largus saliuae fluxus proritatur, quem sub debito regimine & cautelis, interpositis simul decoctis sanguinem depurantibus, per vnam alteramue septimanam perferre decet. Huc quoque ex mercurialium familia scopo alterante & diaphoretico spectant mercurius solaris & iouialis, cuius aliquot grana cum rosarum conserua remixta per hebdomades nonnullas matutino tempore cum fructu deglutiuntur, superbibendo postea in lecto sub diaphoretico regimine decocti libram circiter vnam. Sed sciendum est, vt singulae hae curationis species aerem probe temperatum & diaetam parcam, tenuem, omniumque carnium pinguium, coctarum vel acidorum expertem desiderent. XIII. Non raro autem incidit, vt longe mitius leniusque procedendum sit, & neque purgantia, neque copiosae sanguinis missiones, neque decocta cum exsiccante diaeta, nec ipsa mercurialia tuto admitti queant. Quando enim aetas est infantilis vel senilis, corporisque & virium robur debilitatum.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 209","label":"THESES THERAPEVTICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/209"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 209-2","label":"THESES THERAPEVTICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/209-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/209-2"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}