{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 213","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 213","ref":"213","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/213","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/213","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/213.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"METHODVS MEDENDI SPECIALIS CVM CAVTELIS. Voniam admodum diuersa est naturarum & humorum peccantium constitutio, differre quoque solet ipsa ho rum adfectuum curatio. Ne igitur in quocunque delinquamus, praecipue omnium causae, quae induxerunt malum, probe sunt inquirendae & distinguendae. Ita, si ob nimiam voracitatem vitamque desidem humorum abundantia in culpa est. abstinentia & exercitio ante omnia opus est; si crudi, viscidi humores, sub temperamento maxime phlegmatico caussam suppeditant, euacuantia per aluum, mediante infuso vinoso proficient subiungendo illa, quae transpirationem leniter mouent; si corpus est plethoricum, & ab omissa sanguinis missione, vel critica sanguinis fluxione cohibita eiusmodi foedae cutis asperitates & exulcerationes oriuntur, initium curationis à sanguinis per venaesectionem vel cucurbitulas detractione facere, eaque subiungere remedia oportet, quae salutares has excretiones conuenienter reuocant; si corpus est iuuenile, macilentum, & cholericae complexionis, plurimum proficient, ceteris paribus, diluentia, acrimoniam temperantia & depascentem aestum refrigerantia, vt sunt serum lactis, acidulae cum lacte, nitrosa & per aluum euacuandi scopo potiones mannatae; si viscerum & ventriculi imbecillitas regenerationi succorum impurorum fauere animaduertitur, ventriculum roborantia, quae digestionem adiuuant, insignem ferent opem. Quodsi autem prohibita insensilis per poros transpiratio & tubulorum cutis obstructio causa mali praecipua est, infusis theiformibus, leniter diaphoreticis & frictionibus recludere occlusos pororum hiatus medicum decet. Dd 3 igi Quando per scabiem & cutis varia exanthemata chronicae & difficiles aegritudines, tanquam per crisin terminantur, maximopere cauendum est ab omnis generis euacuantibus per aluum, vrinam, imo quoque a sanguinis missione, ne ex nabitu corporis ad interiora materia virulenta retrahatur. Elegans hanc in rem locus exstat in leann. LANGII epist. XVI. Tom. I.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 212","label":"THESES THERAPEVTICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/212","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/212"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 214","label":"METHODVS MEDENDI SPECIALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/214"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}