{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 218","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 218","ref":"218","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/218","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/218","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/218.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"o Si herpes praecordia inuadit instar zonae, quod saepius in hypochondriacis & arthriticis euenit, imo in omni zonae & herpetis genere, speciatim diaphoretica fixioris indolis, cum aquis diapnoicis praesidium sunt eximium; ceteris tamen remediis non penitus omissis. Eadem quoque locum obtinent in pertinacibus vlceribus & abscessibus internis: siquidem hac ratione vitiosi & acres humores commode alterantur, temperantur, & blande educuntur. XI. Neque topica sunt praetereunda, quorum conueniens vsus in perfecte sanandis cutis defoedationibus & vlcerationibus plurimum confert emolumenti. Quoniam vero diuersi adfectus alia atque alia postulant remedia, breuiter iam strictimque praecipua denominabimus. Quando pustulae humidae vlceraque manantia exsiccationem, & ob nimiam meatuum cutis laxitatem lenem constrictionem expetunt, sulphur viuum stillititium, quod exigua tantum mole inunctum cutim coarctando, vlteriorem excrementorum cutis prouentum impedit, ideoque ab antiquissimis, AETH, ARETAEI & ORIBASII temporibus commendationem sibi comparauit, omne prope absoluit punctum, si in oleo lini, aut axungia porcina dissolutum, debitaque quantitate cerussae & tutiae in vnguenti massam redactum adhibetur: licet quoque, ad nimiam humiditatem absumendam, vnguentum de alabastro cum tutia mixtum non minorem praestet vtilitatem. Si dolor, rubor, ardor & pruritus iuncta sunt, vnguentum de cerussa, quod ex solutione lithargyrii cum aceto acri confecta, cerussa, pinguedine porcina conflatur, omnibus aliis videtur praeferendum: maxime si eidem flores sulphuris, & aliquot guttulae olei ligni Rhodii, iucunditatis conciliandae gratia, adiiciuntur. Ad scabiem siccam & valde dolorificam emolliendam & temperandam, mucilago medii corticis tiliae cum aqua rosarum extracta, vel etiam cum oleo lini, cerussa & pauxillo croci, ad imitationem diachyli simplicis in emplastrum redacta, mirabilem exserit efficaciam.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 217","label":"METHODVS MEDENDI SPECIALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/217","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/217"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 219","label":"METHODVS MEDENDI SPECIALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/219","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/219"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}