{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 232","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 232","ref":"232","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/232","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/232.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"EPICRISIS. Iudaei propter genus vitae sordidum, pauciorem potum & multum tabaci fumum; imo, quod maximum est, propter allii inter cibos comestionem facile scabie sicca tentantur, quae licet per se satis molesta, semper tamen maiorem exercet tyrannidem in subiectis macilentioribus, quale praesens fuit aegrotus. In curatione rite peragenda cane peius & angue fugienda sunt calida volatilia & serum magis defraudantia, vt fere sunt essentiae calidae & decocta ligni guaiaci; quibus non modo symptomata mirum augentur, sed malum quoque pertinacissimum redditur. Multo magis ea in vsum debent proponi, quae spicula acria inuoluendo impediunt, quo minus ipsa in partes sensibiles tam violenter possint agere, & spasticam quasi cutis constrictionem inferendo, sordium impurarum & salinarum exhalationem remorari. Verum enim vero, vt eo clarius patescat, quantum damni sicut ex omnibus calidioribus & acribus medicamentis; ita quam maxime ex decocto guaiacino in corpora scabiosorum redundet, allegare atque huc transcribere placet singularem & dignissimam notatu obseruationem, quam Henricus ab HEER in observat. med. pag. 200. suppeditauit. Anno 1608. venit ad me iuuenis temperamento cholericus, locerrima, & a tis rimis pervia per totum corpus cute, non aliter, quam si clatris ferreis acutissimis, cannabis aut lini instar, pexus fuisset. Credebam illum leprae a me indicium, vel consilium petiturum, illo enim leprosiorem per omnem vitam vidi neminem. Re ab initio examinata, inuenio illum apud septem chirurgos, guaiaci decoctum septies, qualibet vice, ad dies quadraginta potasse, cumque initio parum mali haberet, tam longo guaiacinae scobis potu, tantum non perfectam lepram incurrisse.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 231","label":"EPICRISIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/231"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 233","label":"EPICRISIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/233"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}