{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 266","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 266","ref":"266","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/266","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/266.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Nam hic vsus cataplasmatis & artificiosus est, & multum prodesse potest. Videtur enim vlcera opitulari vis eorum, quae circumponuntur. Linteum autem conterendum est, ac emolliendum, quia partibus extra vulnus circumsitis cataplusma prodest. Quibus diuus ille senex videtur innuere, non esse hoc remedii genus proxime parti adfectae, quam potius ad ambitum eius adplicandum. Siquidem cataplasmata, ex herbis discutientibus, sale tenui oleoso turgidis & in vino coctis parata magnam obtinent potentiam, humores in vasis vicinis stagnantes corrigendi, & balsamica virtute ad promtiorem motum melioremque temperiem reducendi, sicut vel vnice in discutiendis tumoribus licet animaduertere. Aggredimur iam morbos difficillimos sanandos, scirrhum atque cancrum, qui vbi semel vires sumserunt, omnem respuentes artem ad lethum ducunt miserrimos aegrotos. In ipsis autem, si internam spectamus opem, omnia prope similiter conueniunt remedia, quae in generali vlcerum curatione prodesse diximus. Prosunt enim decocta diluentia & sanguinem purificantia, prosunt diaphoretica & leniora laxantia. vt fere sunt potiones, quae ex folior. sennae s. stipit. drachma vna, rhabarb. electi scrupulis duobus, cremor. tartari drachma vna & dimidia, mannae elect. vncia vna & semis, inuicem in aquae commun. vnciis octo solutis pro vna dosi confici possunt; non exclusis demum bene praeparatis mercurialibus, quae ad lympham viscidam & acrem dissoluendam tam benignis quam malignis, praesertim canerosis. dam ac corrigendam poscente necessitate tam laxantibus in forma pilulari, quam sudoriferis possunt admisceri, ita tamen, vt ne corpus fortiter commoueant, sed vt tantum humones spissos & ad coagulum pronos liquefaciant: nam omnia motus augentia hic cane peius & angue sunt fugienda.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 265","label":"CVRATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/265"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 267","label":"CVRATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/267","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/267"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}