{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 296","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 296","ref":"296","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/296","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/296","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/296.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Quo tamen eo melius adhuc de peculiari fistularum indole constet, scire omnino licet, fistulas ideo maxime ad vlcerum genera referri, quia foedam continui solutionem, seu filamentorum, quibus solidae partes constant, dilacerationem iunctam habent, quae deinde cauitatem, lenta, putrida & mali odoris lympha repletam progignit. Atque in eo etiam ab abscessibus vel alii generis vlceribus discrepant, quia non tam bonum coctumque pus fundunt, sed potius ichorosam & acrem materiem stillant. Verum oblongae quoque sunt, variosque & multiplices sinus formant fistulae, ita quidem, vt in principio suo cum oris praeduris, tumentibus & quasi inuersis, arctius coeant, in profunditate ampliora fiant, & latius se extendant. Imo demum callus, seu concretum praeternaturale durum & membranaceum a fistularum natura non debet excludi, quo superficies ductuum sinuosorum obducitur, ipsaque mali sanatio non parum impeditur. Licet enim quandoque orae praedurae & callosae cicatrice induantur, haec tamen denuo disrupta vlcus facile renouat, vel etiam materia acris contenta, alias quaerendo vias, per nouum orificium foras prorumpit. §. III. Omnes fere ac singulas machinae humanae partes solidas inuadere solent fistulae. Neque enim solum in carnem exedendo saeuiunt, sed glandulas quoque earumque vasa, arterias, venas & neruos, tendines & cartilagines occupant, & acerbo saepius dolore commouent, ne ossibus quidem exceptis, quorum primo tenella, dein solidiora putrina carie ita dissoluunt, vt materiam pessimi odoris fundant, difficillimamque sanationem efficiant. Enimuero, dubitare quis posset, an omnes, quas enumerauimus, partes fistularum subiectum constituant. Sed qui altius secum perpendit, quod tota corporis fabrica ex meris fibris artificiosissime inter se connexis & coalitis conflata sint, quarum prima stamina & filamenta prout magis vel minus crassa, vel tenera existunt, laxiusque vel compactius cohaerent, varia constituunt organa; facile profecto concedet, omnes solidas partes, quia ex vno constant principio fibroso, fistulis posse adfici. Vnicum tantum remanet dubium, an fistulae etiam ossa aggrediantur, quae dura sunt, fortiterque resistunt.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 295","label":"CRUVMSECIAL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/295","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/295"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 297","label":"CRUVMSECIAL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/297","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/297"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}