{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 299","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 299","ref":"299","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/299","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/299","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/299.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"In ceruice fistula rarius, in gutture frequentius gignitur, vtpote quod praeter vasa sanguinea iugularia & carotidalia, lymphatica ac neruosa, oesophagum quoque & arteriam asperam complectitur, quae posterior similiter nonnunquam diro huic malo subiecta est, sicut testis est MARCHETTE in obs. chir. obs. XXXVII. qui sistulam per duos arteriae asperae annulos transeuntem describit. Atque notandum est, quod interdum talis fistula multis sinubus ad ipsas clauiculas subrepat, qualem obseruationem descriptam legere licet apud SCVLTETVM armament. chirurg. part. II. obs. L. Praeter haec vero saeuum hoc morbi genus pectus. quoque solet adfligere, quod ex triplici substantia, ossea, cartilaginosa & carnea eo maxime fine coalitum est, vt non modo cordi & pulmonibus tuendis inseruiat, sed etiam alternae sui ipsius extensioni ac compressioni congruenter sufficiat. Saepe etiam tale fistulosum vicus per pectoris cauitatem transiens ipsam cordis substantiam erodit & perforat, quale notabile exstat exemplum apud MARCHETTE l. cit. obs. XLVII. Neque vmbilicalis ad intestina pertingens fistula rarissima est, sed iam antiquissimis Hippocratis temporibus celebrata fuit. Id quod inter alia insignis locus, epid. lib. VI. reperiundus indicat, vbi mentio iniicitur fistulae vmbilici ex vulnere subnatae, ex qua per interualla magnus prodiit lumbricus, indeque iudicatum fuit, intestinum simul fistula esse tactum, ex quo perforato lumbricus ille prodierit. §. VII. Restat adhuc exploranda illa fistula, quae circa sedem oriani tur, & ani fistula nuncupatur. Occupat haec maxime vasa venosa haemorrhoidalia, quae anum corona quasi cingunt, sanguinemque per arterias allatum reuehere debent. In his enim facile sanguinis contingit stagnatio propter situm perpendicularem, vbi adscensus semper est difficilis. Accedit laxior intestini recti compages: vnde ob toni debilitatem sanguis ibi subsistens tenues vasorum tunicas distendit, & incarceratus corrosiuam induit naturam. Sequuntur hinc saepe presso, vt aiunt, pede haemorrhoides coecae, seu dolorifici tumores inflammatorii, qui si non cito discutiuntur, vel a grumoso sanguine per scarificationem aut incisionem liberantur, facillime in apostema abeunt, quod si scalpello incisorio non tempestiue aperiatur ac detersiuis & traumaticis consolidetur, in vlcus degenerat; vnde dein saepe originem sumunt fistulosi ani & partium circumiacentium, vt musculorum ipsiusque sphincteris sinus.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 298","label":"CRUVMSECIAL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/298","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/298"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 300","label":"CRUVMSECIAL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/300","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/300"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}