{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 5","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/5.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Accedunt quoque saepius pectoris angustiae & animi defectiones, quas aegri, dum a lecto surgere conantur, praeter omnem fere externam causam patiuntur: in eo tamen haec mentis deliquia ab aliis videntur recedere, quod pulsus sub ipsis maior fortiorque obseruetur, qui in aliis contra paruis & interceptis micat ictibus. Praeterea in thorace, quia oesophagus ibi situs est, aliud adhuc symptoma incidit: conqueruntur enim frequenter aegri scorbutici, totam gulam eorum esse obstructam, & haerere ibi aliquid instar pali, quod remoraretur, quo minus solida vel liquida adsumta possent transcendere, vt inde, si quidquam deglutiendum sit, in suffocationis versarentur periculo. VII. 3) incapite, Misso thorace progredimur nunc ad collum, fauces. collo & fauipsumque caput, vbi iterum varia occurrunt symptomata, & cibus. primo quidem saliuatio, quae valde frequens scorbuticorum symptoma est. Dein gingiuae in hoc malo valde laborant, quae inter initia sunt tumidae & vel leuiter contrectatae sanguinem fundunt serosum: saepe etiam caro ibi luxurians copiose excrescit, cui tandem foetor accedit molestissimus. Sub gingiuis ita male adfectis dentes in suis alueolis vacillare incipiunt, ita nonnunquam, vt eximi possint. Dolor quoque dentium frequens adest, & ille quidem praeter manifestam causam; in eo tamen ab alia differt odontalgia, quod subito recedat facileque recurrat. Capitis dolores saepe adsunt immanes, vtplurimum vagi, raro fixi, qui suas circa vesperam potissimum habent periodos, sed oborto noctu sudore desinunt. Vertigo quoque & scotomiae aliquando eueniunt, somnolentia per interualla incidit: cum contra alii vigiliis torquentur & per plures septimanas vigilantes non debilitantur. vti febricitantibus accidit. Solet etiam aliquando grauis tristitia, aliquando plane delirium sine causa accedere, in eo vero a ceteris deliriis differre, vt plane inordinate & praeter iustas causas inuadat. VIII. Facto nunc transitu ad partes externas, conuulsiones, 4) in partidolores, ac spasmos in iis obuenientes consideramus. Con- bus externit. vulsiones sunt frequentes ad poplitem, aliquando etiam talos trahunt, & hinc inde immanes fiunt contractiones, quae etiam non raro in articulis permanent. In Germania inferiori dicunt, die Kruͤbel Kranckheit, quem adfectum egregie descripsit GREGORIVS HORSTIVS.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 4","label":"CONSPECTVS CAPITVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/4"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 6","label":"CONSPECTVS CAPITVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/6"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}