{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 68","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 68","ref":"68","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/68","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/68.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"II. Quodsi igitur indicium est, destructorium motum in affectis partibus vigere vlteriusque serpere, prima medici intentio esse debet, vt violentum hunc & naturae infensissimum motum, mortem & putredinem inducentem sistat: quod quidem optime perficitur deobstruentibus, balsamico roborante sulphere & sale penetrantiori instructis, vtpote quae sanguini liberiorem cursum, partibus debitam transpirationem & materiae aethereae sanguini inclusae liberrimum itum reditumque concedunt, vt hac ratione putredo arceatur, & quod emortuum est, seiungatur. Huic scopo ex voto satisfaciunt omnia sale volatiii oleoso, acidum destruente imbuta vegetabilia, vt ruta, saluia, angelica, leuisticum, flores sambuci, baccae iuniperi & salia volatilia vrinosa vel oleosa, maximeque resina illa subtilissima & penetrantissima camphora: quo etiam spectant sale quodam alcalino fixo amaro imbuta, vti scordium, carduus benedictus, aristolochia rotunda, aloe, centaurium minus, absynthium, item oleo balsamico turgida, vt myrrha, thus, mastix balsamum peruuianum; vel denique incisoria vi agentia, vt sal ammoniacum, lapis medicamentosus Crollii vitriolum martis & veneris, aqua calcis viuae, cineres clauellati, vinum, eiusque spiritus. III. Possunt ex dictis apparari cataplasmata & fotus, crebriusque calide applicari, quae partim incidendo & tonum partis roborando, partim putredinem arcendo, diuinam afferunt opem. Mihi vero quasi instar omnium hactenus in vsu fuerunt duo remedia, quorum primum ita se habet: Rec. rad. angelicae, leuistici, ana vnciam vnam, herbae scordii, rutae, cardui bened. saluiae ana manipul. I. myrrhae, mastich. ana drachm. sex, salis ammon. vnciam vnam semis, virid. aeris drachm. semis, alum. vsti drachm. III. Haec inuicem concisa & contusa coque in aquae calcis viuae, vini Francici & spiritus vini camphorati partibus aequalibus. Alterum est solutio florum salis ammoniaci vitrioratorum in spiritu vini non rectificato, adiecta debita quantitate camphorae. Quodsi autem Scarificatiomalum profundius in carnosis partibus lateat, prius institui nis vsur. debent scarificationes, vt non modo sanguis in coagulum condensatus & corruptus e membro laborante euacuetur, verum etiam, vt medicamenti vis ad ipsam labem propius pertingat.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 67-2","label":"METHODVS MEDENDI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/67-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/67-2"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 69","label":"METHODVS MEDENDI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/69"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}