{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 7","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/7.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5","urn":null},"verse":false,"words":184,"text":"Gangraenae etiam frequentes sunt scorputicis, potissimum in pedum digitis, quae in eo ab aliis differunt, quod sine causa manifesta & inflammatione inuadant lenteque serpant & tarde iugulent. Haec praecipua ac potissima sunt scorbuti signa & hoc morbo adflictorum symptomata, quae quidem non in omnibus similiter & omnia obseruantur, sed in nonnullis horum adsunt plura in aliis pauciora, in aliis maiora & iterum in aliis mitiora, longius vel breuius tempus durantia. Causa scorPostquam igitur integram & completam affectus nostri buti proxima historiam cum omnibus fere & singulis, quae complicari soconsistit in lent, symptomatibus recensuimus, proximum nunc est, summa succopaulo exquisitius dispicsamus, a quibus causis tam proxima, rum vitaliquam remotioribus, tanquam a fonte, atrox hic morbus cum um corruptiprauis suis effectibus proueniat atque promanet; idque maone. xime hanc ob rationem, quia tam praeseruationis quam curationis momentum, veris morbi causis cognitis, vnice innititur. Nos vero diri istius morbi continentem & proximam causam in summa succorum vitalium impuritate, vitaeque & sanitati infensissima corruptione, iam supra in definitione reposuimus; attamen cum minus adhuc determinatum sit, in quonam labes illa potissimum consistat, vel quomodo oriatur, prauamque indolem suam exserat, operae erit pretium, vt hoc ipsum accuratiori disquisitione eruamus. XI.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 6","label":"CONSPECTVS CAPITVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/6"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 8","label":"CONSPECTVS CAPITVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/8"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}