{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 77-2","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 77-2","ref":"77-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/77-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/77-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/77-2.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"in emortua parte, qua sanam partem vicinam attingit, id fieri debere contendunt, & ita incidendum membrum sanum statuunt, vt aliquid corrupti remaneat, quia tunc minor dolor & minor quoque hamorrhagia pertimescenda esset. At vero, consilium hoc periculosum videtur quoniam malum illud, quod relinquitur, ex facili se multiplicat, sensim obrepit & vlterius inficit. Rectius itaque iudicat, sibique peritissimorum chirurgorum adsensum conciliauit CELSVS Lib. VII. cap. 34. in hunc modum: inter sanam vitiatamque partem incidenda scalpello caro vsque ad os est, sic vt neque contra ipsum articulum id fiat, & potius ex sana parte aliquid exscindatur, quam de aegra aliquid relinquatur. Regula tamen exceptionem patitur in tibia; in qua si sphacelus sit supra malleolos, prope genu praecisio est facienda: quod enim relinquitur frustum, nullum vsum, sed magnum potius incommodum aegro affert, dum ligneo crure ipso vtendum sit, & pars otiosa in posteriora vergat. In brachio tantum conseruetur, quantum commode alligandae & aptandae manui ex metallo confectae sufficit. In pedum manuumque digitis, vt diximus. in articulo id ipsum fieri debet, vbi nerui & tendines incifi sursum attrahuntur & carne obteguntur. VI. Circa opeAd feliciorem operationis successum haec obseruandae rationem sunt cautelae. Primo omnium chirurgus debet cauere, ne exipsam. ponendo instrumenta, timorem aegroto incutiat: noui enim plures panico quasi terrore sic correptos & paene exanimatos. Deinde, nec vacuo stomacho, nec nimis repleto aggredienda res est; quoniam ille saepe molestam accersit syncopen, hic saepe causa est, vt cibus propter agitationem corrumpatur: turius tamen suscipitur horis matutinis quam pomeridianis. Postea, denudatae partes & ossa non diu aeri sunt exponenda, ne hic conglutinationem impediat, & corruptionem nigredinemque ossi inducat. Neque minus post operationem insistendum est remediis internis refocillantibus & alexipharmacis temperatioribus: quo nomine inprimis mixturam, quae ex vino, oculis cancr. aqua cinamomi, melissae, cort. citri, nucistae & paucis theriacae coelestis granis constat, commendare lubet. Denique ad crustae, ve medicamentis, vel ignito ferro inductae a carne resolutionem non properandum est, ne inde profluuium sanguinis denuo proritetur. Quum au tem putredo cessauerit, nec amplius sanguinis profusio metuenda fuerit, ea, quae crustam detrahunt, applicanda sunt.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 76","label":"CAVTELAE ET MONITA PRACTICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/76"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 78","label":"CAVTELAE ET MONITA PRACTICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/78"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}