{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 98","citation":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 98","ref":"98","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/98","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/98.md","author":{"name":"Friedrich Hoffmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann"},"work":{"title":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Ea enim acidi vis atque facultas est, vt sanguini insinuatum, eius partes crassiores in coagulum mittat ac seri secessum faciat, quo fit, vt sudores largissimi erumpant, vrinae tenues & copiosae fluant, vel etiam saliuationes, aut aquosae per aluum deiectiones, oboriantur. §. XIII. His suppositis, nostrum iam erit, vt clarius exponamus, quam ob caussam purpura alba maxime puerperis infesta, & plerumque maligna sit. Quemadmodum vero in genere omnes ii, qui lymphaticos & aquosos humores redundantius in corpore alunt, vti sunt foeminarum plurimae, acidae potius patent humorum vappescentiae, quam salino-sulphureae corruptioni, & hanc ob rationem purpuram potissimum albam nanciscuntur: ita de miliaris huius febris in puerperis frequentia hanc ex vero interponendam esse sententiam putamus. Scilicet, in grauidarum vtero, sanguinis tam progressus, quam regressus, ob nimium eo appulsum & vasorum distensionem, vaide languidus, tardus & difficilis est; vnde subsistente ibi diutius sanguine, lymphaticus humor, in vasa ipsi vehendo dicata, magna copia secedit, & in horum diuerticulis quasi incarceratus haerens, ex longiori mora vappescit, corrumpitur & acorem contrahit, partibus subtilioribus spirituosis, quae optimae mixtionis sunt conseruatrices, auolantibus. Quandocunque igitur enixo foetu vterus concidit, iterumque coarctatur, neque squalidus lymphaticus humor cum sanguine faeculento effunditur & expurgatur, accedente ordinario tertio puerperii die motu febrili, Germanis, das Milch- Fieber, in vasa maiora is reprimitur ipsique cordi infunditur, ex quo, maligni instar fermenti, per corpus diffunditur & serpit, totamque sanguinis & lymphae, tam nutritiae, quam neruorum, massam inficit atque inquinat. XIV. Si vero impuritas & dyscrasia seri & sanguinis salsa acris Rubra in pusulphurea peccat, symptomata non adeo exitialia vrgent, erperis tam maligna non sed efflorescentiae magis sunt chronicae, facies inflata & coloraest.","prev":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 97","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/97"},"next":{"citation":"Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 99","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-5/99"},"credit":{"text":"Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica","quality":"ocr"}}