{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 1.13.85-128","citation":"Friedrich Otto Mencke, Carmina 1.13.85-128","ref":"1.13.85","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/1.13.85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/1.13.85","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/1.13.85.md","author":{"name":"Friedrich Otto Mencke","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-otto-mencke"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina","urn":null},"verse":true,"words":277,"text":"Alloquio facili numquam mihi blandior ullus;\nViderit hoc si quis, dixerit esse patrem.\nIngeniumque meum (modo laus sit vera) probabat,\nEt iussit studiis fortius ire meis.\nSaepe olim nostrae dederam praesagia Musae,\nHic tibi, non alius, respice, Phoebus erit.\nNunc animos vultumque suum demissa, gemensque,\nAugurio multum me cecidisse, dolet.\nViveret ille tamen, poterant si nostra, frequenti\nMunere quae dederam, flectere tura Deos.\nSaepius optavi, longa ut sint tempora vitae,\nTardius ad coeli sidera tendat iter.\nTalia non unus fundebam vota; sed idem\nOrandi Superos omnibus ardor erat.\nNec potuere aliter, pretium virtutibus istis,\nQuibus caput extulerat, qui statuere suum.\nO! mihi Maeonii liceat si dicere lingua\nVatis! et ingenio non rudiore canam!\nCarmine non aliquis me posset vincere vates,\nDignior haud aliquis iam Tibi praeco foret.\nSive aliquod morum decus est, coliturque placetque\nSanctior ingenuae simplicitatis amor;\nSive peregrinae laudanda peritia linguae,\nQuodque fuit raucis os tibi molle sonis;\nIngenium mihi posse prius vocemque putarem,\nQuam celebranda meis posse deesse modis.\nO talem cur dura virum, cur fata negatis?\nCumque isto rapitis spemque decusque viro?\nSed frustra est, fatis haec exprobrasse, malignae\nSortis in ereptum quae statuere nihil.\nTransiit ad Superos; pia mens, compesce dolorem.\nHaec desiderii sit tibi meta tui.\nPlangis? et invidiae prodis monumenta scelestae?\nNec iuvat, a Superis iam meliora dari?\nSic adeo, ne gutta tibi cadat, optima proles,\nIngenuo patrium quae geris ore decus;\nAbice fronte peplum, demissos erige vultus,\nEt sine ferales praeteriisse dies.\nDux pater ut desit, patria virtute subinde\nSub meliore tamen cresce parente Deo.\nHic ubi detonuit, vacuatis fulmine coelis,\nMitior in terras, splendidiorque redit.\nAuguror, ex istis surget lux aurea nimbis,\nEt veniet placido mollior ira Deo.","prev":{"citation":"Carmina 1.13.43-84","label":"LIBER MISCELLANEORUM., IN FUNERE VIRI AMPLISSIMI, PRAENOBILISSIMI, EXCELLENTISSIMI, IOANNIS, lines 1.13.43-1.13.84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/1.13.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/1.13.43"},"next":{"citation":"Carmina 1.14","label":"LIBER MISCELLANEORUM., IN FUNERE VIRI MAGNIFICI, SUMME REVERENDI, EXCELLENTISSIMIQUE, IOANNIS FRANCISCI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/1.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/1.14"},"credit":{"text":"Friedrich Otto Mencke, Carmina. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/menckecarmina_1.xml","quality":"ocr"}}