{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina front.2","citation":"Friedrich Otto Mencke, Carmina front.2","ref":"front.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/front.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/front.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/front.2.md","author":{"name":"Friedrich Otto Mencke","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-otto-mencke"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina","urn":null},"verse":true,"words":273,"text":"Ille meus tenuis, sine mole, sine arte, libellus\nScilicet ante alios iam cupit esse Tuus.\nCumque Tuo, Vir magne, nihil sit nomine maius,\nQuo caret, expectat, Te tribuente, decus.\nSisque sibi talis, qualem Te Lipsia dudum\nViderat, et qualem Te colit illa, rogat.\nParva nec haec nostrae Tu spernas dona Camenae,\nDantis, quod voluit debueratque diu.\nMercedis nihil illa petit donique vicissim,\nEmendicato non reditura cibo.\nNon placet ipsa sibi nimium, nec poscit amari;\nVixque sua agnoscit carmina digna legi.\nQuin patitur, miseros dicatur fundere versus,\nDicaturque salis prorsus habere nihil.\nVis plura? hoc etiam, si Tu non ante favebas,\nNon iam captat vix Musa favoris erit.\nEsse satis poterat, Tua si me fama tributum,\nQuod solvunt alii, solvere iussit idem;\nSi, quoties patrii lustramus sidera Pindi,\nPrae multis rutilat praeradiatque Tuum;\nSi, quoties de Te fit sermo, maxima saecli\nGloria, et insignis diceris urbis honor;\nAugusto si magna Deo Tua facta probantur;\nSi tanti plausum Numinis illa ferunt.\nSunt, fateor, magna haec, et sunt maiora Poetae\nCarminibus, citharis nec satis apta meis.\nUna mihi causa est, atque haec satis una valebit,\nQuae Tibi Pierium tradere iussit opus.\nScilicet illa, Tuum venerandi nomen, in ipsis\nOssibus ac venis lex mihi scripta sedet.\nPerque meos artus aliquis sacer aestuat ignis,\nMeque Tui stimulat, me coquit intus, amor.\nQuemque pater coluit, praeque omnibus unus amicum\nDixerat, ille mihi nempe colendus erit.\nNam memini, quam rara patri iuvenique senique\nTe sine, et amplexu, fluxerit hora, Tuo.\nEt memini, quam saepe pater mihi dixerit, hunc Tu\nRespice, et in nullo spes Tibi maior erit.\nVera parens cecinit; modo Te pia Numina servent,\nGrande decus Musae praesidiumque dabis.","prev":{"citation":"Carmina front.1","label":"Dedication 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/front.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/front.1"},"next":{"citation":"Carmina front.3.1-2","label":"front.3.1 to front.3.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/front.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-otto-mencke/carmina/front.3.1"},"credit":{"text":"Friedrich Otto Mencke, Carmina. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/menckecarmina_1.xml","quality":"ocr"}}