{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Opuscola 3.11","citation":"Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola 3.11","ref":"3.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.11.md","author":{"name":"Fulgentius Ferrandus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus"},"work":{"title":"Epistolae Et Opuscola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola","urn":null},"verse":false,"words":444,"text":"Omnis enim res aut Deus est, aut creatura. Si Deus est, creatura non est; si creatura est, Deus non est. Deus autem Trinitas est unius substantias vel essentiæ; creatura per multimoda diversarum substantiarum distribuitur gencra. Qui ergo Deus est, et proprie, id est, verac ter Detis est, aut Pater, aut Fi ius. aut Spiritus sanctus est. Et quia neque Pater solus, neque solus Filius, neque solus Spiritus sanctus Trinitas est, sed simul Pater, Filius et Spiritus sanctus: et Pater unus est de Trinitate, et Filius unus cst de Trinitate, et Spiritus sanctus unus est de Trinitate. Quid ergo dicit, quicunque dicit: Unus de Trinitate Filius, nisi: Noli eum quærere inter creaturas? Ftlius ergo secundum divinitatem, quia non est creatura, scd creator, unus est de Trinitata; et quia ipse secundum humanitatem dignatus est pati, propter hoc unus de Trinitate dicitur passus. Ta'e est itaque, quantum conjicio, imo potius quantum eredo: Unus est de Trinitate passus, quale est dicere: Deus est passus. Sicut autem quisquis Deum prædicat passum, nOli substantiam divinitatis facit passibilem, sed divinitatis impassibilis et humanitatis quæ subjacuit passioni, unam monstrat esse personam, sic unnm de Trinitate passum praedicans, unitatem personæ commendat in utrisque naturis: excludens Nestorianae hærescos nefariam perfidamque doctrinam duos filios inducentis. Neget igitur unum de Trinitate passum, qui negare vult Deum passam. Quomodo autem Deus passus sit bene omnes fideles intelligunt, secundum carnem scilicet, secundum quam potuit Deus. Alioquin su cipiendæ carnis nulla ren.aneret causa probabilis, si potuisset per se ipsam passioni subjacere divinitas. Ita nota sunt hæc pene omnibus Christianis, ut quandocunque prædicari audiunt Deum passum, non intelligant nisi Fiam Dei, nec opinentur aliter passum, nisi quomodo pati et debuit ei potuit Deus, secundum substantiam carnis quam suscepit ex matre. Sic ergo quoties unus de Trinitate dicitur passus, Remo saltem interrogare compellitur: Qui unus? utrum Pater? aD Filius? an Spiritus sanctus? Sed mox dixeris passum, continue intelligunt Filium, quem solum sciunt contestantibus Evangeliis passum, vigilante in eis etiam ad hoc scientia rectæ praedicationis: ut quamvis asserens unum de Trinitate passum, non adjiciam, secundum carnem; ipsi tamen recte dictum, quasi hoc adjecerirn sentiant, si tamen procul expellatur contentionis affectus, universa quae audit magis solitus impugnare quam credere. Nihil plane diutius cogitans reperire valui, unde possit haec sententia (quod a quibusdam jactitatur) Eutychianis favorem præbere. Primum quippe mendacium delirantis Eutychetis hoc fuit: ora. genitum Deum, quando fieri homo dignatus et, non sibi assumpsisse carnem de utero virginali; secundum vero: non esse nunc in Christo substantias duas, divinitatis et humanitatis sed ex duabus his uca:u factam esse substantiam. Relraclemus igitur diligenter utrasque sententias, et si vel uni earum coaptari potest ista sententia quæ unum de Trinitate passum fatetur, sollicitius inquiramus.","prev":{"citation":"Epistolae Et Opuscola 3.10.17-26","label":"3.10.17 to 3.10.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.10.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.10.17"},"next":{"citation":"Epistolae Et Opuscola 3.12","label":"Letter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.12"},"credit":{"text":"Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}