{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Opuscola 3.17.52-66","citation":"Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola 3.17.52-66","ref":"3.17.52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.17.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.17.52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.17.52.md","author":{"name":"Fulgentius Ferrandus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus"},"work":{"title":"Epistolae Et Opuscola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"quod Nestorius duos introducens filios negat, ut merito jam sectatoribus ejus fidelis catholici lingua respondens, a d re movendam quaternitatem, dicat unum de Trinitate passum; quem tamen insinuet secundum divinitatem esse unum de Trinitate, secundum humanitatem vero passum. Dicturus ergo unum de Trinitate Christum, prius ista quæ diximus dicat; maxime quando contradicentibus aut male suspicantibus loquitur; et alium non ædificat, qui eum malo sensu talia putat instruere. Nolo prædicatorem Verbi Dei, testimonio tantum conscientiæ suae esse contentum: perducera conetur ad cur aliorum, quod recte ac fideliter sentiat; nec pigritia, nec superbia revocetur, tanquam inculcans rem dubiam, donec omni care ambiguitale. Sit multiloquus, quantum necessitas coegerit, dum tamen obscura brevitate neminem scandalizet. Similiter dicturus beatam Mariam vere et proprie Deum genuisse,prius i!la omnia confitens, divinitatem Filii Dei jam de Patre natum, nec nasci, Det proprie nasci asserat potuisse, nisi carnem nostri generis ct animæ rationalis substantiam, id est plenum hominem, suscepisset: neque initium divinitati per nativitatem temporalem datum fuisse, sed carni, cujus initium vel conceptio non fuit nisi susceptio divinitatis. Prius etiam confiteatur nec ea quae sunt divinitatis, posse ab Immanitate, nec ea quæ sunt humanitatis, posse a divinitate Christi separari; sed sive illud quod secundum divinitatem, sive illud quod secundum humanitatem dictu, gestum, toleratumve est, utrique substantiæ cjus esse commune. Propter unam (quod sæpe non piget inculcare) personam, quam prædicat rectæ fidei prædicator; quamvis noverit, secundum humanitatem de visceribus matris proprie natam fuisse divinitatem, securus tamen d.cit: Varia Deum proprie genuit; illum genuit, qui sic homo creditur, ut Deus non negetur. Ille autem qui has dubitat proferre sententias, si cuncta quæ solent sub hæretico latere sensu manifestis absolutisque sermonibus audierit relutari, careat suspicionibus, omittat contentiones, et de cætero unum de Trinitate passum, vel Mariam proprie matrem Dei esse sic accipiens, quomodo dicitur a catholicis, etiamsi aliter hoe affirmare nitantur hærelici, doctoribus orthodoxis aures simplices præbeat.","prev":{"citation":"Epistolae Et Opuscola 3.17.35-51","label":"3.17.35 to 3.17.51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.17.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.17.35"},"next":{"citation":"Epistolae Et Opuscola 4.3.1-23","label":"4.3.1 to 4.3.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/4.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/4.3.1"},"credit":{"text":"Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}