{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Opuscola 3.2","citation":"Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola 3.2","ref":"3.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.2.md","author":{"name":"Fulgentius Ferrandus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus"},"work":{"title":"Epistolae Et Opuscola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola","urn":null},"verse":false,"words":427,"text":"Bene enim peritiam tuam nosse confido, quoniam si, secundum quod hæreticus sapuit, imo potius desipuit, caro Verbi Dei secundum carnem nascentis a carne Virginis pronuntiatur extranea, sine causa Filius Dei, etiam filius hominis factus asseritur. Quomodo enim naturaliter filius est hominis, qui originem non habet ex homine? Nullam vero originem habet ex homine, si conceptus in utero virginali carnem non traxit et carne? Constat eum sine semine patris materna viscera fecundasse;sed qualis erit Mariæ fecunditas, si non sit ex illa quæ per eam nascitur caro? Verbum caro factum est, et habitavi' in nobis, Joannes dicit evangelista (Cap. I, v. 14). Quaeris unde factum est caro? Beatus Paulus inquisitioni tuae respondeat: Postquam venit pleni. tudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere (Gal. iv, 4). Filium ergo suum misit Deus, id est, Verbum suum carnem fecit Deus; sed unde? Ex muliere. Si igitur ex muliere Verbum caro factum est, caro Verbi indubitanter sumpta est de muliere. Mulier hic semper Virgo Maria, sexus noniine mulier nuncupatur, quae propterea salvo pudore concepit et peperit Deum, quia de ea veritatem carnis Deus homo factus accepit. Alioquin si fabricavit sibi Creator creandus novi generis carnem, vel ex nihilo, vel unde voluit, apparere subito debuit oculis mortalium, a quam decem mensibus tolerare parvi ventris hospitium, cujus magnitudini non sufficit cœlum. Quid necessarium fuerat ut Joseph, sponsus fidelis, videns conjugem castissimam, prius quam convenirent, effici genitricem, suspicaretur adulterium, quia nesciebat adhuc cœleste mysterium? Fieret unigenitus Deus homo sicut sine homine patre, ita sine matre, si nihil ei accipiendum fuit ex matre. Veniret ad filios hominum nullius hominis filius, si nihil habiturus esset commune cum filiis hominum. Repugnat nimis ista sententia, veritatis pudor opprimit considerantem diutius. Virgo filium generat mirantibus omnibus, et sterilia remansisse putantur viscera generantis, quia nihil ei se pro. fundunt in membra nascentis? Terra herbas generat insensibiles, nullusque eis negat terrenæ substantiæ qualitatem: Maria Filium Dei concipit, Filium Dei parit, et in eo non agnoscit suæ substantiæ proprietatem?Tolerabilius profecto peccare jodicabitur, quod Dominum Jesum Christum nihil accepisse suspicans de Maria, tacet etiam natum; nativilati enim magnam facit injuriam, quisquis aliquam facit inter substantiam gignentis et geniti differentiam; redargucnte hanc pessimam blasphemiam Doctorc gentium, ubi verae fidei titulo clariore principia Epistolæ decoranda cognoscens, hoc sermone cœpit ædificare Romanos: Paulus servus Jesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem; qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis, ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri (Rom. I, 1-4).","prev":{"citation":"Epistolae Et Opuscola 3.1","label":"Letter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.1"},"next":{"citation":"Epistolae Et Opuscola 3.3","label":"Letter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/3.3"},"credit":{"text":"Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}