{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Opuscola 4.22-46","citation":"Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola 4.22-46","ref":"4.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/4.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/4.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/4.22.md","author":{"name":"Fulgentius Ferrandus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus"},"work":{"title":"Epistolae Et Opuscola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes infirmitate cadent. Qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ; current et non laborabunt, volabunt et non deficient (Isa. XL, 28-31). Curre, miles Dei, festinanter, ut numero talium sociatus, negotia militaria securus geras. Si enim consilio uti necessarium fuerit, respondet tibi continuo Sapiintia: Meum est consilium, et mea tutela (Prov. VIII, 14). Si in prælio dimicandum, fortissimi Davidis audies vocem: Non in gladio, neque in hasta salvat Dominus: ipsius est bellum (I Reg, XVII, 47). Si contra hostiles impetus prætendere disponas excubias, psalmus cogitanti respondet: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilat qui custodit eam (Ps. CXXVI, 1). Si parvus exercitus contra hostium multitudines innumerabiles educendus sit, orante Judith protinus confortaberis, consona oratione dum gemebundus exclamaveris: Non in multitudine est fortitudo tua, neque virtu, tua in potentatibus; sed humilium (Judith. IX, 16) es Deus, indigentium auxiliator, infirmorum opitulator. Si concordia militum quæritur, recordaberis scriptum: Domini est pax (Judic. VI, 24). Si obedientia, voce psalmi Domino Deo tuo cantabis: Eripies me de contradictionibus populi (Ps. XVII, 44); sub nomine autem populi etiam multitudo militum non absurde intelligitur: maxime quia in hujusmodi populo saepe abundat contradictio, severitate naturali materiam seditionibus ministrante. Periculosa est autem militum contradictio; cædibus enim rapinisque vicina est: et dulcis obedientia, dum Iniitis salutaribus sapieotissimi ducis libenter obtemperat. Nec dubitari penitus oportet in actibus militaribus supernæ virtutis auxilio duces fortissimos indigere, clamante David, et quasi in concione generis humani respondente eis qui confidunt in virtute sua: Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad betum. Misericordia mea, et refugium meum, susceptor meus, et liberator meus, qui subdit populos sub me (Ps. CXLIII. 1,2). Hoc quippe intelligens, a Domino tibi populos suhjici, voluntatem Domini procui dubio facere properabis, et non potestate sola terrebis subditos;","prev":{"citation":"Epistolae Et Opuscola 4.1-21","label":"4.1 to 4.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/4.1"},"next":{"citation":"Epistolae Et Opuscola 4.47","label":"PRIMA REGULA. Omnem gloriam Deo tribue","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/4.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/4.47"},"credit":{"text":"Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}