{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Opuscola 4.3.24-33","citation":"Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola 4.3.24-33","ref":"4.3.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/4.3.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/4.3.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/4.3.24.md","author":{"name":"Fulgentius Ferrandus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus"},"work":{"title":"Epistolae Et Opuscola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola","urn":null},"verse":false,"words":188,"text":"verumtamen nec æqualitas competens divinitati, nec minoratio congrua carni habet finem. Sive ergo secundum carnem ininor, secundum divinitatem dicatur æqualis, idem atque unus est Christus, vere Filius Dei, et vcre filius hominis. Æqualis enim perseverans factus est minor: minor factus, permansit aequalis. Et ideo totus minor, totus æqualis: quia servatur in eo utraque natura, et quam habuit, et quam assumpsit ex matre. Alioqui si una in Christo et persona existeret et natura, non posset unus Christus uni Patri et minor et æqualis dici. Dicimus etiam de Christo quod vere uhus est Christus. Sapientibus tamen mentibus, quoties audiunt, Unus cst Christus, cogitare convenit quomodo sit unus; utruin unam habendo personam, an unam naturam. Si non potest dici unam habere naturam quem suscepisse alteram dicimus, potest tamen dici unam hahere personam, quoniam persona iila semper manens naturæ semper manentis ita mirabilem postea naturam sine persona voluntarie suscepit, ut humanam substantiam non habentem subsistentem manentemque personam, in unitatem suam suscipiens, ad se faceret pertinere; fieretque deinceps humanitas illa divina quae Dci coepisset, ex quo esse coepisset, habere personam: divinitas illa humana, quoniam sibi in unitatem personæ veraciter humanam voluit adunare naturam.","prev":{"citation":"Epistolae Et Opuscola 4.3.1-23","label":"4.3.1 to 4.3.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/4.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/4.3.1"},"next":{"citation":"Epistolae Et Opuscola 4.4","label":"Letter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/4.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/4.4"},"credit":{"text":"Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}