{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Opuscola 5.7.22-46","citation":"Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola 5.7.22-46","ref":"5.7.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/5.7.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/5.7.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/5.7.22.md","author":{"name":"Fulgentius Ferrandus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus"},"work":{"title":"Epistolae Et Opuscola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"sed sicut nova, ita novo nomine nuncupata. Nullus plane tergiversator, et unius nature contentiosus assertor, in bujus articulo propositionis, naturae quam ex duabus unatu fingit, novum nomen apponat, et eam Christum dici respondeat; quia Christus nomen officii cst, non natune. Ab uuctione enim Christus; unctio vero temporalis dispensationis indicium, non substantiae videtur esse vocabulum. Ille enim qui ex duabus factam credit unam (sæpe dico), dicat quam unam. Ista enin una, nec divina dici poterit, nec humana, sed quocunque alio nomine: quod nomen si quis invenerit, naturae unius assertor tolerabiliter crit. Ego tamen valde metuo unius naturæ professionem confidenter assu..mere, mere, quoniam si una est natura Christi, aut tota erit æqualis Patri, aut tola Patre minor. Si tota aequalis, secundum quam dicit: Pater major me est (Joan. xiv, 28)? si tota minor secundum quam dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 50)? Aut impassibilis, aut passibilis. Si impassibilis, secundum quam dicitur Christus passus, mortuus, crucifixus? si passibilis, aut Christus jam unam naturam non habebit cum Patre, ut segregetur a passionibus cjus Deus Pater; aut si hæc una natura quam habet cum Patre communem, passibilis erit, Pater quoque passibilis erit, et jam non catholici Christiani, sed hæretici gloriabuntur Patripassiani. Addo adhuc: si una est nutura Christi aut invisibilis asseritur, aut visibilis; si invisibilis, quam viderunt qui crucifixerunt? quam viderunt apostoli usquc ad tactum? quam videndam promiserunt angeli, diceutes: Sic venict, quemadmodum eum vidistis euntem iti cælum (Act. i, 11)? Sed si visibilis, quid volebat dilectore suo in futuro manifestare, quando dicebat: Et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum (Joan. xiv, 21), jam manifestatus secundum carnem? Aut cur ita clamat Evangelium: Nemo novit Filium, nisi Pater (Matth. XI, 27)?","prev":{"citation":"Epistolae Et Opuscola 5.7.1-21","label":"5.7.1 to 5.7.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/5.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/5.7.1"},"next":{"citation":"Epistolae Et Opuscola 5.7.47-48","label":"5.7.47 to 5.7.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/5.7.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/5.7.47"},"credit":{"text":"Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}