{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Opuscola 6.4","citation":"Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola 6.4","ref":"6.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/6.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/6.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/6.4.md","author":{"name":"Fulgentius Ferrandus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus"},"work":{"title":"Epistolae Et Opuscola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"Quid si procedentes e tumulis suis, coram Deo cui vivunt, apud quem fideliter requicscunt, in novissima resurrectione dicant viri religiosi: Cur epistolam reprobastis, cujus catholicam esse diclioncm sensimus, diximus, judicavimus, et judicium nostrum subscribendo firmavimus? An quia venerabilis Ibas, Alexandrinæ Ecclesiae pontificem sanctum Cyrillum vistuperavit? Sed idem sancto Cyrillo postea se communicasse significavit. Si merebatur pro beati Cyrilli vituperatione culpam, merebatur pro restaurata communione non minimam gratiam. Ut sancti Cyrilli capitula propter ambiguitatem et locutionis obscuritatem, cum Orientalibus episcopis parum intelligendo culparet, humanæ fuit infirmitatis: ut dicta sua bene interpretanti facilius crederet ac libentissime consentirct, omnino sacerdotalis fuerat charitatis, sine ullo dispendio veritatis. Cur epistolam nos damnaremus, ubi tanquam præ lerita, sunt utraque narrata per itlius sancti Cyrilli fidelcs interpretationes? Ipse, ipse sanctus Cyrillus non venerabili Ibæ, sed p!uribus Orientalibus episcopis auferre scandalum malae intelligentiæ properavit, bene interpretando capitula sua: et nos pro injuriis ejus, historiæ modo quid couligerat exponentem reprobaremus epistolam? Si contraria veræ fidei regulis in illa epistola venerabilis Ibas episcopus locutus fuisse firmatur, propter aliquanta vel ambigua, vel obscura quæ faciunt hoc videri, nostra debet esse sententia melior, quia nos ex ore ejus qui dictavit episto!am sensum valuimus investigare verborum. Postremo quare putaremus epistolam favere Nestorio, cujus auctor, nobis præsentibus, jubentibus, audientibus, voce viva minime dubitavit anathematizare Nestorium, suscipiens tomum papx Leonis, et confessionem verae fidei nobiscum subscribendo confirmans? Hæc audientes, quale responsum daturi sumus tot inclytis rectoribus et magistris Ecclesiarum? Præcipue cum rex justus sederit in throno?","prev":{"citation":"Epistolae Et Opuscola 6.3","label":"Letter 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/6.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/6.3"},"next":{"citation":"Epistolae Et Opuscola 6.5","label":"Letter 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/6.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/6.5"},"credit":{"text":"Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}