{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Opuscola 7.1","citation":"Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola 7.1","ref":"7.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/7.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/7.1.md","author":{"name":"Fulgentius Ferrandus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus"},"work":{"title":"Epistolae Et Opuscola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola","urn":null},"verse":false,"words":414,"text":"Socialis vitæ laboribus exercendus, ignorantia pueritiae mox ut rationalis homo caruerit, aut Dec incipit, dux illustris Regine, aut saeculo miliare. Propter hoc apostolus Paulus: Nemo, ait, militans Deo implicat se negotiis sæcularibus (II Tim. II, 4); ostendens esse milites Dei, sicut sunt etiam milites saeculi. Duplex ergo militia duo genera militum signat: alios militia corpora!is laborare cum mundo, secundum voluntatem terreni regis astringit; alius militia spirilalis ad cœlestia castra per gratuilam gratiam cœlestis imperatoris adducit. Milites sæculi passionibus ct desideriis variis tenentur obnoxii; milites Dei carnem suam crucifigunt cum vitiis et concupiscentiis. Illi dapibus nutriuntur; isti virtutibus. Illi rapere aliena conantur; isti etiam propria vel patienter perdere, vel misericorditer contendunt eregare. Illi propriis utilitatibus consulunt; isti communibus. Illi gerunt unde falsis laudibus extollantur; isti quaerunt unde sempiternis præmiis honorentur. Illis tribuit imaginem lætitiæ vanitas; istis vera confert gaudia veritas. Illi perituram patriam, pariter perituri, salvare ac semper tenere festinant; isti nunquam perituram, ne in æternum pereant, possidere desiderant. Illis vivere labor est, et mori supplicium; istis vivere Christus est, et mori lucrum. Illi præliantur contra inimicos visibiles; isti contra invisibiles. Illos avaritia crudcles; istos misericordia facit benignos. Illos invidia contentiosos; istos mansuetudo pacificos. Illi per superbium pro suis hominibus litigant; isti per humilitatem alter alterum existimant superiorem sibi. Per illos Babylonia regitur; pcr istos et in istis a Domino Jerusalem cœlestis administratur. Et plerumque contingit ut curporibus adunati (quamvis mentibus separali) simul milites Dei ct milites sæculi prosperitates et adversitates sentiant temporales. Sed milites sæculi prosperitas extollit, adversitas dejicit; milites autem Dei, sive in prosperitate, sive in adversitate immobiles perseverant; quia gloria eorum testimonium est conscientiæ ipsorum; ubi requiescunt quando tribu'a;iones patitur mundus; ubi non timent hostem continentiae perpeti, quando suppetit abundantia voluptatum, de radice temporalis felicitatis germinans spinas cupiditatis. Milites Dei libenter audiunt beatum Joannem commilitonibus propriis tuba fortiore clamantem: Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo; quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscentia ejus: qui aulem facit voluntatem Dei, manet in æternum (I Joan. II, 15-17). Quibus audie:tibus atque obedientibus huic saluberrimæ admonitioni, quoties occulta dispensatio piissimi Creatoris potestatem judicandi ac disponendi terrenam rempublicam tribuit, tunc ex parte militia saeculi non est gravioribus referta peccatis: tunc facile corripiuntur inquieti, consolantur pusillanimes, suscipiuntur infirmi; licentia scelerum demitur improbis, et bene agendi sortitur innocentia libertatem.","prev":{"citation":"Epistolae Et Opuscola 6.10","label":"Letter 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/6.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/6.10"},"next":{"citation":"Epistolae Et Opuscola 7.2","label":"Letter 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/7.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fulgentius-ferrandus/epistolae-et-opuscola/7.2"},"credit":{"text":"Fulgentius Ferrandus, Epistolae Et Opuscola, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1126/tmp1126/tmp1126.tmp1126.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}